Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

CHRISTOPHORUS LILIATUS

Quod aliis multis doctissimis viris sive temporis marmora et aera consumentis iniquitate, sive hominum incuria evenisse saepe conquestus sum, id ipsum quoque clarissimo poetae Christophoro Liliato accidit, ut nimirum nobilissimae eius lucubrationes deperirent et nomen egregii viri ex hominum memoria tantum non excideret.

Ragusii natus est civilis ordinis parentibus, honesto satis loco, e Liliatorum, vulgo Gigliati, gente paulo ante patrum memoriam extincta. Ipse tamen Christophorus, teste Paschale de Primis in epistola, qua ei Euridicem suam nuncupat, in nobilium Romani imperii ordinem ob egregia fratris sui Ioannis promerita a Rodulpho imperatore fuit relatus. Puer liberalibus studiis operam navavit processitque, quo eum acre ingenium cum assidua exercitatione perpetuoque humanarum litterarum cultu coniunctum par erat, ut eveheret: nempe summam poeticae artis lineam attigisse caeterisque humanioris litteraturae peritissimus evasisse perhibetur. Primum in publico tabulario locum nactus scribae nomine,

-- 214 --

quem a cancellis vulgus cancellarium appellat, in privatorum tabulis conficiendis gravi iudicio multaque arte se exercuit. Deinde vero cum diuturno industriae, fidei, probitatis experimento senatui valde se probasset, reipublicae a secretis munus, summum nempe, quod ad cives eius ordinis 232 spectat, eo deferente gerendum suscepit parique integritate, virtute, solertia gessit.

Quamvis autem negotiis gravibus adeo assiduisque distentus, Musas cum Latinas, tum Illyricas, cum quibus a teneris rationem habuerat, minime neglexit, sed cum iis quotidie versatus cecinit scripsitque utraque lingua multa poemata, quae vel periere pro humanarum rerum conditione, vel ex iis forte nonnullae erunt, quae sine authoris nomine circumferuntur. Extat unicum, quod sciam, carminum eius monumentum, scilicet in Ioannis Gundulae, Piacularium psalmorum Illyrici interpretis, laudem ode Latina eodem in opere typis vulgata, quae, quantum ea in arte valeret Liliatus, testis est locupletissima. Florebat ineunte superiori seculo XVII.

Vade retro

Vade porro


Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.