Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Equidem ferunt illum insano nobilis matronae amore captum, excitatis, qui in eius mente latebant, poeticae igniculis, poetam casu evasisse. Cum enim nulli, ei praesertim quam deperibat intimos cordis sui sensus patefacere auderet, veritus maximam in caput suum pestem, si palam fieret ignis, qui in suo pectore ardebat, accersere, id saltem sibi licere ratus, quotiescunque illa e domo

-- 70 --

egrederetur, vel ad sacram aliquam aedem vel alio concessura, quod ille diligenter quotidie explorabat, eminus eam, formae eius contemplandae causa, sequebatur, neque enim propius accedere satis sibi tutum, conscientia mordente, credebat. At vero semel accidit, ut matrona illum cominus accedentem intuita et submissa voce nescio quid loquentem inaudiens, conversa ad pedisequam, quasi iracunde diceret: Quid porro Aegyptius iste, in quem ita saepe 65 incurrimus, mussitat Aegyptiace ac susurrat, nec plura? Hac voce excitatus ille et poetico furore afflatus, quasi caballinum fontem potasset, domum continuo se recipiens, incredibili celeritate poematium edidit Illyricum, Aegyptiam, alludens ad nomen, quo eum matrona appellaverat, inscriptum. Cum amicis deinde ac patronis suis, viris doctis et eius artis egregie peritis, de lucubratiuncula sua communicavit, quam cum probari ab omnibus summisque laudibus efferri vidisset, utrum in officinam deinceps redierit, incertum, certum tamen est illum poesis studio se totum dedisse et multa edidisse alia poemata, quae maiorum incuria periere.

Vade retro

Vade porro


Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.