Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

V. Florebat per idem tempus Romae in Quirinali colle Academia, de qua ipse in elegia ad Blondum:
... Quirinalis docta caterva iugi. Quo ea nomine a caeteris distingueretur, non constat, nam Humanistarum, Linceorum, Fantasticorum nomina, quibus Romanae academiae nunc etiam appellantur, recentiora sunt et nonnisi ad seculum XVII pertinent. Eiusdem academiae tunc princeps Blondus, non certe Flavius, qui editis doctissimis lucubrationibus immortale sibi nomen peperit (hic enim mortem Romae obiit pridie Nonas Iunias anno MCCCCLXIII sex fere menses antequam Aelius noster nasceretur), sed Flavii filius; ille etenim (teste Morerio ex Leandro Alberti) quinque filios reliquit omni liberali doctrina peritissimos et patri non absimiles: Leandre Alberti dit que Flavius

-- 16 --

Blondus eut cinq fils tous sçavans. Alterum ex iis Quirinali huic academiae eo tempore praefuisse nullus dubito. Sodales vero eiusdem sive, uti vocant, academici Sulpicius Verulanus, Marsus iunior, Pomponius Laetus, Paulus Cortesius, Baptista Mantuanus, Lepidus Sinibaldus, Gaspar Capella aliique doctissimi eadem aetate viri. Hos inter, quamvis minor adhuc aetate, sortitus est locum Aelius, ut in elegia ad Blondum ipsemet testatur:
Utque sodalitii delectus et optio praecox
Pars ego nunc vestri nuncupor una chori. 6

Vade retro

Vade porro


Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.