Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

III. Itaque natus est Ragusii anno Christiano MCCCCLXIII paulo ante Kalendas Decembres patre Lampridio Cervino (vulgo Cerva), viro patritio, 3 matre ex Zamagniorum certe familia, aeque nobili ac patritia, cuius tamen nomen excidit; hinc est quod ipse in oratione funebri, quam suo loco laudabimus, fratrem Petrum Zamagnium, eximium Franciscani instituti virum, fratrem suum amitinum nuncupat; quod vero Lampridio patre genitum dixi, id ex publicis monumentis iustamque habentibus authoritatem adeo certum est, ut nullus dubitandi locus relinquatur, neque omnino verum eum, cum Romae esset, ex academicorum more, ut non nemo perperam autumavit, nomen mutasse, ut qui prius Aelius, deinde Lampridius Cervinus diceretur in gratiam fortasse Aelii illius Lampridii, viri doctissimi, quem sub Magno Constantino floruisse tradunt.

Vade retro

Vade porro


Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.