Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

XIII. Etsi autem Ragusii esset, veteres tamen amicos, viros litterarum laude eximios, ubicunque essent, colere minime desiit, quorum nonnullos, veluti extremum huius narrationis actum, hic cum laude nominare operae pretium duxi; amicorum enim, quibus consuevimus, virtus nostrae laudis accessio est, quandoquidem ex veteri paraemia similes aut invenit aut facit amicitia. In primis itaque Paulum Cortesium impense coluit, sodalem suum olim, hospitem et studiorum similitudine acceptissimum, ad quem eius extat epistola, cuius initium huiusmodi est:
Ecquid ut ex oculis nostri praestantia vultus,
Sic animo pariter fluxit, amice, tuo,
An tibi per sensus nostri simulachra recurrunt
Quaque potes socium parte videre, vides?
Quid tamen officium scribendi cessat amicum,
Nec properas gratas reddere, Paule, vices? ... Laurentium item Alterium, uti in epistola ad eundem, quae in heroicis legitur, ex qua haec exscripsi:
Parce tui, Laurens, culpare silentia vatis,
Ni cupis eiusdem criminis esse reus,
Nam duo lustra jere nobis transacta, sodales
Ex quo segnities detinet una duos. Nascimbenium quoque, quem vix Nascimbenum Nascimbenium Ferrariensem esse crediderim, qui Ragusii olim rhetoricae praeceptor fuerat scripsitque in libros Tullii De inventione commentarios typis Venetiis editos apud Bologninum Zalterium anno MDLXIII et ab authore ipso Ragusino senatui dicatos; aetas enim vix constare videtur. Ad eum porro scribens haec habet:
Si nunc Cimmeriis agam tenebris,
Aut ultra Scythiam vagus nivalem,
Et monstra Oceani reciprocantis
Visam, tam procul immemor nec essem,
Nascimbene, tui recens sodalis
Verum dignus in intimis haberi . . . Praeterea Franciscum Rogadeum, quem a iurisperitia impense laudat:
Francisce, hinc soboles Rogadeorum
Nostris sensibus effluis, Quiritum

-- 24 --


Cum scita et populi rogationes
Et praetoria iussa principumque
Tot decreta, tot acta, tot senatus
Consulta exciderint... Andream insuper nescio quem, virum, ut puto, sicut et caeteros litteratum:
Si Leten ego, seu venena potem
Tristis mandragorae periculosa
Nedum somniferum papaver, essem
Andreae memor, hunc amem, necesse est,
Olim discipulum meum, paventem,
Qui me dictitat et libens fatetur... Vitum etiam iurisconsultum, mihi pariter incompertum; ait enim:
Nec Vitum, unanimem meum sodalem,
Doctum transeo iuris utriusque? Primum autem in amicorum numero habuit Iulium Pomponium Laetum Salernitanum, quem etiam prae caeteris dilexit, suum olim in Quirinali academia socium, etsi aetate longe maiorem; Laetus enim sub Pio secundo et Paulo item secundo, Romanis pontificibus, Romae maxime floruit praeceptorque fuit Alexandri Farnesii, qui in pontificatu maximo Paulus tertius dictus est. Hunc nempe virum multis editis operibus celeberrimum in primis coluit Cervinus, ad quem ita in epistola: 5
Ergo quis in vitium tam longa silentia vertat,
Quis, rogo, desidiam dogmata sacra vocet?...
Quae regio nescit tanti nova dicta poetae,
Quae magis in toto claruit orbe manus? ...
Ergo quod abstineas scriptis, nec inertia suadet,
Culpa nec ingenium vindicat ulla tuum ... 30 Eundem laudat, quod Romae theatra aperuerit et comaediarum atque tragaediarum usum iam olim antiquatum instauraverit:
Ecce theatrales renovat comaedia plausus,
Ecce habitus redimunt tempora prisca suos.
Procedit pariter soccus pariterque cothurnus,
Hic humilis serpit, grandius ille tonat,

-- 25 --


Grandius ille tonat reges regumque ruinas,
Dulcibus hic pingit verba iocosa modis.
Comaedum ridere decet, lugere tragaedum,
Tristior hic nobis, laethior ille placet...
Quod tamen in vultus audet remeare priores
Utraque longaevo musa recepta situ,
Rursus et Ausonios pulsant proscenia colles
Cui rogo, cui munus tale referre licet?
Pomponi inventum est...
Ille cothurnatum nam Syrma et prisca reduxit
Pulpita, cum soccis conspicienda suis ... Denique, ut missos faciam caeteros, etsi illustres omni liberali disciplina viros, amicissime vixit cum Hieronymo Fracastoreo, Veronense, medico, poeta, philosopho, astrologo et nominis amplitudine et editis lucubrationibus toti orbi notissimo, qui cum eruditis omnibus suae aetatis hominibus litterarum commercium habuisse perhibetur. A Fracastoreo igitur dono recepit Lucretii opusculum emendatum illud et perpolitum; qua de re elegiam scripsit Cervinus laudatque amicum multis clarum nominibus atque pro accepto munere gratias agit inquiens: 16
Qui curat morbos Hieronymus, hoc tibi praestat,
E carie versus eruit ille tuos...
Versibus hinc praesto est, hinc ille iacentibus aegris
Atque instar Phaebi culmen utrumque tenet,
Inde prius quam te Ragusam mittere passus,
Iam bene purgata labe politus eras,
Nam mihi donandum compsit te, magne Lucreti,
Sordidulum munus nec tulit esse meum.

-- 69 --

Vade retro


Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.