Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

XII. At vero Cervinus, quemadmodum caeteri omnes docti et de aliquo nomine viri, aemulos habuit censores, aristarchos, momos, qui maxime 12 famam eius et nominis amplitudinem minuere conabantur. Id cum ex elegia In detractorem, tum ex epitaphio, quod sibi ipse ponendum scripsit, palam ostenditur, quod huiusmodi est:
Aelius obscuro tacitus tegor ecce recessu,
Nunc de me saltem, livor acerbe, sile.

-- 22 --

Arbitratus est non nemo eum religiosae vitae disciplinam in caenobio nescio quo amplexum his carminibus motus, quae elegia In detractorem habentur:
Nec mea degenerant, ut reris, carmina, tanquam
Nunc somno atque epulis, Chare poeta, vacem,
Immo per excubias et tot ieiunia vellit
Relligio vires attenuatque meas,
Infamesque deos, Cererem Bacchumque relegat,
Ne vitiet mores luxus uterque meos.
Nec patitur mentem pingui torpere Minerva,
Indecores abigit regula sancta notas.

-- 22 --

Sed id a veritate alienum omnino est, triduo enim antequam vita excederet, testamentum condidit, in quo se Canonicum appellat his verbis: Ego Aelius Lampridii de Cerva, Canonicus ecclesiae cathedralis Sanctae Mariae et poeta, memoriae tenens... Carmina autem illa de viro ecclesiasticae militiae adscripto commode accipi possunt probantque, nisi falsus sim interpres, eius aetate canonicos aliosque choro addictos sacerdotes sacras excubias celebrasse, noctu nempe ad decantandas Deo laudes surgere et ad sacram aedem adire consuevisse.

Vade retro

Vade porro


Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.