Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
AELIUS CERVINUS
Sublime illud ac fertile ingenium, quo natura, etsi aliquibus noverca, illi profecto munificentissima parens, Aelium Cervinum, Ragusinum patritium, qui primo loco, uti litterarum ratio postulat, laudandus mihi est, donavit, non neglexit ille incultumque ac desertum reliquit, neque eo ad pravos mores facilius combibendos usus est, quod utrumque plurimorum vecordia solet, sed ab ineunte aetate atque a primis fere unguiculis et per omnem deinceps aetatem optimarum artium studiis omnique liberali et digna homine nobili ac christiano disciplina excoluit. In primis autem poeticae operam dedit assiduam certe ac sollicitam adeoque in ea excelluit, ut inter principes suae aetatis poetas numerari, a summis viris coli summisque laudibus efferri meruit. Maurus Orbinus excellentissimum poetam vocat, Nicolaus Gozeus, ille Viti filius, multis nominibus clarissimus, summa Cervinum laude dignum censet. At missis domesticis huiusmodi laudatoribus, quo loco ab exteris, et quidem summis viris adeoque aptissimis ingeniorum ac virtutis aestimatoribus habitus sit, paucis declarare placuit.
II. Marcus Antonius Sabellicus, ubi Sixti IV,
Enneades X, liber VIII. summi pontificis, laudes post eius mortem persequitur, ad annum MCCCCLXXXIV: Floruerunt, inquit, Sixto pontifice
nasci contigisset, quando more hominum comparatum est, ut veteres scriptores novis semper anteponantur, ipse profecto cum antiquis vatibus passim legeretur, tanta est ejus in rebus, quas decantat, eruditio et ea carminis sublimitas.
Hic loci non omnino praeter propositum oblata mihi occasione admonendum duxi lectorem: Michaelem Bonbardi Societatis Iesu in Topographia magni regni Hungariae nonnihil [ERROR: no reftable :]Part. 2 cap. un. segm. 3 num. 1. aberrasse in designanda Palladii Fusci aetate; ait enim illum circa salutis annum MCCCCXLV florentem de ora Illyrici libros duos edidisse; constat autem ex eius verbis iam relatis Fuscum scripsisse tunc, cum Cervinus iam poeta ad summam nominis amplitudinem pervenerat et in omnium ore versabatur, quod ante initium XVI, vel finem XV seculi contingere haud poterat, uti ex die eius natali rerumque gestarum serie mox describenda satis clarum est et manifestum. Id etiam imprudenti excidit, Ioannem nempe Lucium notis illustrasse Palladii opusculum; verum enim est Lucio curante typis illud editum, sed nullas plane illi Lucius adnotationes addidit. Ut autem ad Aelium revertamur, iam satis profecto apparet, quo in loco apud summos viros esset et quam longe lateque nominis eius fama vagaretur et floreret. Sed nemo, quod sciam, doctissimi viri res gestas et unde summas hasce promeritus est laudes litteris mandavit. Id ego consultis publicis tabulis eiusque lucubrationibus, quascunque ad manus habere potui, expensis praestare utcunque summique viri res gestas paucis, cum plura non suppetant monumenta, describere proposui.
IV. Cum vero adolescentiae annos vix attigisset, a parentibus, qui eius ingenium summopere mirabantur, Romam studiorum causa missus est et forte annum aetatis tertium et decimum agens Sixto IV, summo pontifice, a Stephano Zamagnio, Marini filio, materno ei genere arcte coniuncto, Ragusinae reipublicae ad pontificem oratore ductus anno aerae Christianae MCCCLXXVI. Romae in sacrato nempe illo Musarum domicilio egregiis in omni litteraria facultate praeceptoribus instituendum et amaenioribus, ut per aetatem licebat, disciplinis imbuendum se tradidit. Porro
in optimarum elegantissimarumque artium studia totis ingenii viribus incubuit, modum ea in exercitatione nullum agnoscens, uno enim litterarum studio oblectabatur. Poeticae praesertim addictus, illustrium cum veterum, tum aevi sui poetarum lectione, quorum diu noctuque lucubrationes versabat, expleri saturarique minime
poterat, quo factum est, ut ea in facultate eximius brevi evaserit, ad veterum elegantiam atque argutum et sublime scribendi genus proxime accedens. In omnium igitur ore, etsi adolescens adhuc, versabatur ipsisque magistris suis, cum nonnisi magnum 4 quid et praeclarum ingenio minaretur, admirationi erat. Ad vigesimum fere aetatis annum Romae moratus est Cortesiorum hospes, uti ipse in epistola ad Paulum Cortesium testatur:
V. Florebat per idem tempus Romae in Quirinali colle Academia, de qua ipse in elegia ad Blondum:
Blondus eut cinq fils tous sçavans. Alterum ex iis Quirinali huic academiae eo tempore praefuisse nullus dubito. Sodales vero eiusdem sive, uti vocant, academici Sulpicius Verulanus, Marsus iunior, Pomponius Laetus, Paulus Cortesius, Baptista Mantuanus, Lepidus Sinibaldus, Gaspar Capella aliique doctissimi eadem aetate viri. Hos inter, quamvis minor adhuc aetate, sortitus est locum Aelius, ut in elegia ad Blondum ipsemet testatur:
VI. Porro mos erat antiquis eos, qui poetica
[ERROR: no reftable :]Ciaconius et Andreas Victorelli in additione in Benedictum XII. arte valerent et caeteris 5 superiores essent, laurea, quae poetica dicebatur, donare eo fere in modo, quo theologiae, philosophiae, iuris peritis insignia dantur, quibus habitis magistri seu doctoris locum nomenque obtinent. Verum praeclara illa maiorum consuetudo paulatim exoleverat et non modo multis intermissa seculis, sed
iam fere oblivioni tradita, Benedicto XII, Romano pontifice, renovata fuit, cum anno MCCCXLI Ursus Anguillariae comes et Iordanus de filiis Ursi miles, Romani optimates et tunc Urbis senatores, Roberto, Siciliae rege, curante Franciscum Petrarcham, virum omni deinceps aetate celeberrimum et cum eloquentiae, tum poeticae laude eximium poetica corona ex lauro contexta in Capitolio donarunt. At vero iterum mos ille antiquatus est, nec forte cuiquam
post Petrarcham tributa fuit laurea, donec Blondus instaurandum et quasi postliminio revocandum maiorum morem, uti aequum et virtuti debitum statuit. Sic enim illum Cervinus alloquitur:
complures e sodalibus, qui doctiores videbantur, in arenam descendere iussit, carmine et nobili aliquo poemate eruditionis periculum facturos. Descendit et Cervinus palmamque ex aemulis omnium iudicio retulit, quemadmodum ipse in elegia ad regem Ladislaum affirmat:
5
VII. Igitur Blondus ex victoria a Cervino reportata certior factus eum poetam non unum e multis, sed inter paucos praecipuosque primas ferre, communicato cum sodalibus consilio, laurea donandum censuit. Hinc ipse ad illum Cervinus:
[ERROR: no reftable :]Elegia ad Blondum
5 VIII. Exinde igitur laureati poetae nomen reportavit. Luculentum huius rei testimonium habemus ex collectione illa poematum, cuius inscriptio Templum, quae edita in laudem Hieronymae Columnae Aragonensis Octavius Sammarcus collegit atque anno MDLXVIII typis Patavinis mandanda curavit eidemque Hieronymae dedicavit. Enim vero inter varia doctissimorum hominum carmina heroicum poematium legitur Aelii Cervini poetae laureati.
Qua etiam honoris nota ipse se cum pluries alias, tum in epigrammate marmori insculpto in aede vectigali Ragusii, quod suo loco exscribemus, ubi initialibus litteris nomen suum apposuit:
Parva ea res videbitur, nec in aliqua laude ponenda, cum nulla
publica authoritate (cuius est ad quemcunque nobilitatis seu dignitatis gradum promovere) sertum illud tribueretur, sed profecto, si magistrorum atque doctorum gradum magnifacimus, non parvipendenda poetarum insignia, maxime quod cum plausu et gratulatione Romani populi laurea daretur et maximus inde laureato honor accederet; fiebat enim, ut a caeteris, etsi doctrina eximiis, nobili ea nota distingueretur. Unde Petrarcha iam laureatus ad regem Robertum: Novo, inquit, beneficio desertas Pierides obligasti, quibus hoc meum quantulumcunque est ingenium solemniter consecrasti etc, Et urbem Romam, et obsoletum Capitolii palatium insperato gaudio et insuetis frondibus decorasti. Parva res, fortasse dixerit quispiam, sed profecto novitate conspicua et populi Romani plausu et iucunditate percelebris...
IX. Ea honoris atque dignitatis nota auctus Ragusium reversus est Sixto IV, Romano pontifice, in vivis adhuc agente; constat enim ex nobilium albo eum XX annos natum Kalendis Decembris anni MCCCCLXXXIII primum in reipublicae comitia admissum. Uxorem deinde duxit Paulam nomine, sed cuius familiae, mihi incompertum. Duas ex ea filias suscepit, sic enim ad amicum:
Nicolai filio, quem in testamentariis tabulis generum appellat. Utrum et masculini sexus liberos habuerit, incertum; certum tamen, etiam si habuerit, diu non vixisse; nam qui in eodem nobilium albo sub die XXX Iulii anni MCCCCXCVIII legitur Matthaeus Cervinus, Aelii filius, tunc et ipse viginti annorum patrio more in comitia receptus, ad hunc omnino non pertinet, cum hic nonnisi quindecim annis natu maior illo fuerit et ille hoc Romae adhuc agente natus videatur. Iuvenis adhuc uxorem itidem iuvenem morte sublatam desideravit, quod ex iis ad regem Ladislaum carminibus constat:
Liber 1. Elegia ad regem Ladislaum.X. Porro ex uxoris morte tantum hausit dolorem, ut iacentem animum nulla omnino ratione confirmare posset; quare rebus humanis utcunque valere iussis, ecclesiasticae militiae nomen dedit, ex Deo, cui se mancipabat, solatium deinceps capturus sacerdotiumque in Ragusina ecclesia, quod canonicatum vocant et solis nobilibus viris aditus ad illud patet, obtinuit. Rem illi copiosam fuisse, pro certo habeo; nam plurimae in publicis tabulis
syngraphae descriptae sunt, quas ipse legi, pecuniae ab eo sive mutuo, sive in quaestum datae, quibus bene nummatus fuisse proditur. Podagra diu et saepe laboravit, ita ad Andream, nescio quem amicum suum:
ubi gentium nescio, discipuli frequentasse videntur, quos inter censendus amicus ille eius Andreas, de quo ita testatur:
XI. Multa scripsit cum metro, tum soluta oratione eaque optima et quae a laureato poeta vix desiderares, qui multis praeterea litteris non esset instructus. Haec inter et heroica nonnulla cecinisse et erotica, praesertim cum iuvenis esset suosque amores vel fictos et ingenii exercendi causa simulatos, vel veros exprimeret, constat ex hisce carminibus et elegiis:
elegos, odas, epigrammata hymnosque cum heroicis carminibus ad veterum poetarum elegantiam atque nitorem scriptis, continet illudque manuscriptum in privatis bibliothecis Ragusii reperitur. Item in Vaticana bibliotheca Romae codex servatur, in quo varia
eius opera. Ex eodem codice iussu Stephani Gradii, primarii eius bibliothecae custodis, exscripta fuit oratio, quam Cervinus habuit in funere Michaelis Zamagnii, Ragusinae reipublicae rectoris, cuius initium: Etsi mihi durum atque laboriosum videbatur rectoris nostri hodierna 11 die defuncti in tanta temporis angustia laudationem suscipere...
XII. At vero Cervinus, quemadmodum caeteri omnes docti et de aliquo nomine viri, aemulos habuit censores, aristarchos, momos, qui maxime 12 famam eius et nominis amplitudinem minuere conabantur. Id cum ex elegia In detractorem, tum ex epitaphio, quod sibi ipse ponendum scripsit, palam ostenditur, quod huiusmodi est:
Arbitratus est non nemo eum religiosae vitae disciplinam in caenobio nescio quo amplexum his carminibus motus, quae elegia In detractorem habentur:
Sed id a veritate alienum omnino est, triduo enim antequam vita excederet, testamentum condidit, in quo se Canonicum appellat his verbis: Ego Aelius Lampridii de Cerva, Canonicus ecclesiae cathedralis Sanctae Mariae et poeta, memoriae tenens... Carmina autem illa de viro ecclesiasticae militiae adscripto commode accipi possunt probantque, nisi falsus sim interpres, eius aetate canonicos aliosque choro addictos sacerdotes sacras excubias celebrasse, noctu nempe ad decantandas Deo laudes surgere et ad sacram aedem adire consuevisse.
Mortem obiit Ragusii XVII Kalendas Octobris, septimo et quinquagesimo aetatis, humanae vero Salutis anno MDXX, cum paulo ante epigramma illud scripsit, quod in marmore incisum in aede vectigali nunc etiam legitur in haec verba:
13 XIII. Etsi autem Ragusii esset, veteres tamen amicos, viros litterarum laude eximios, ubicunque essent, colere minime desiit, quorum nonnullos, veluti extremum huius narrationis actum, hic cum laude nominare operae pretium duxi; amicorum enim, quibus consuevimus, virtus nostrae laudis accessio est, quandoquidem ex veteri paraemia similes aut invenit aut facit amicitia. In primis itaque Paulum Cortesium impense coluit, sodalem suum olim, hospitem et studiorum similitudine acceptissimum, ad quem eius extat epistola, cuius initium huiusmodi est:
Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.