Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

X. Quidam autem hic uti scriptores laudantur, sed quae scripserint page non proditur; at certe cuique cordato viro persuasum esse censeo, non ideo ex scriptorum albo delendos, quia scriptorum eorum monumenta sive temporis sive hominum iniuria amissa desideramus. Quin etiam de nonnullis, licet paucis, dubitabit quispiam, utrum aliquid lucubraverint, unde scriptorum eis nomen tribuendum sit, cum veteribus monumentis singulari quadam ratione litteris vacasse in iisque perpetuo versati prodantur, nulla editarum lucubrationum mentione facta; at sane doctorum virorum, quibus

-- --

ad scribendum et meditata litteris tradenda ingenium non defuit, etsi forte nihil lucubraverint, nomina in bibliothecas huiusmodi referri solent, tantum quod probabile sit eos scripsisse et scribere potuisse certum sit. Si quis adhuc haesitaverit, consulat Siculam Rocchi Pirri, Neapolitanam Topii Bibliothecam et nostri Praedicatorum Ordinis, quam Iacobus Echardus omnibus numeris absolutam et eruditis omnibus probatissimam iampridem publici iuris fecit, multasque id genus alias et nomina in iis inscripta leget virorum exquisitae quidem et non vulgaris eruditionis, sed quos ob insignem doctrinam credibile tantum est litteris aliquid mandasse.

Vade retro

Vade porro


Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.