Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
IX. Iam vero nonnullorum vitia, quae virtutibus admixta habuerunt, detego; ita enim scriptorem maxime candidum decet. Hac porro ratione eorum nomina, qui fere sine vitio fuere, magis magisque prominebunt et longe illustriora videbuntur; ipsorum praeterea
virtus et vitiorum tenebris clarior apparebit. Postremo uti legentes virtutum documenta prae oculis habebunt, quae sequantur, ita et vitiorum exempla, quae detestentur; aeque enim utile est homini, honestum, decorum vitia fugere ac virtutem sequi.

|