Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

IV. Id unum hactenus desiderabatur, ut florentissima civitas civium suorum illustriumque virorum fieret imagine spectabilis. Equidem nulla fere natio est, nulla civitas, quae illustrium civium scriptorumque bibliothecas non instruxerit, sive alia id genus commentaria ad posteritatis memoriam non ediderit, quae praesertim eximios e suis civibus incolisque viros complecterentur. page Sola fere urbs nostra non modo caeteris usque adhuc nationibus ignota, sed parum sibi ipsi cognita, fere sine nomine, sine laude, quia sine laudatore fuit. Hinc res civium nostrorum per multa secula bene gestae ex hominum memoria exciderunt, quia nempe scriptores illis laudatoresque defuerunt. At vetus est et ad multos pertinet huiusmodi negligentia, unde poeta merito conquestus est:
Vixere fortes ante Agamemnona
Multi, sed omnes illachrymabiles
Urgentur ignotique longa
Nocte, carent quia vate sacro.
Paulum sepultae distat inertiae
Celata virtus.
(Horatius, liber 4, ode 9)

-- --

Quod si eos consulas scriptores, qui res Ragusinas litteris mandarunt, vix paucorum nomen reperies civium, qui litterarum laude illustres floruere, gesta omnino aetatemque eorum ignorabis. Haec itaque causa fuit, cur commentarios hosce seu Bibliothecam conficere et civium nostrorum, qui doctrina eximii scriptisque illustres fuere, imagines describere memoriaeque commendare decreverim.

Vade retro

Vade porro


Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.