Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

II. Etenim praeterquam quod egregio a natura instructi ingenio Ragusini cives, ut non facile sit sine ullo prorsus acumine reperire hominem, qui sub mitissimo hoc caelo in lucem prodiit, ad quamcunque vel ingenuam vel etiam illiberalem artem se

-- --

conferant, in eadem excellentes evadunt; ut facilius humanarum divinarumque rerum cognitionem adipiscerentur, exteras quoque regiones peragrare et ad insigniora Europae gymnasia se conferre olim consueverant. Hinc nonnullos Parisiis, Lovanii, Romae, Bononiae, Patavii studiis vacasse atque in eisdem florentissimis gymnasiis cum divinas, tum humanas litteras docuisse memoriae proditum est, ut suis locis demonstrabitur. His vero, qui domi se continuerunt, page per singulas aetates non defuere praeceptores homines reconditae, exquisitae atque singularis litteraturae publica cura ex Italia aliisque longinquis regionibus acciti ac magna mercede conducti, qui eos ad litterarum studia condocefacerent et omnibus praeclaris scientiis atque disciplinis informarent et imbuerent. Hos inter omnium liberalium artium ac disciplinarum magistros vetera commendant monumenta Marinum Becichemum, Xenophonta Philelphum, Francisci viri celeberrimi filium, Marinum de Benedictis, Dominicum Facium, Nascimbenum Nascimbenium, Franciscum Serdonatum, Iacobum Flavium Eborensem et alios summos sua quosque aetate viros, qui doctissimis etiam lucubrationibus editis in litteraria republica magnam nominis existimationem consecuti sunt. Neque vero ii ipsi, qui domi semper haeserint, suis tantum civibus noti fuere angustisque patriae finibus nominis claritatem concluserunt, sed plerique eorum ad summam nominis amplitudinem apud exteras quoque nationes pervenerunt studiorumque commercium cum viris ubique gentium clarissimis habuere. Enim vero cum primi subsellii hominibus, nempe cum Angelo Politiano, Pomponio Laeto, Hieronymo Fracastoreo, Annibale Caro, Benedicto Varchio, Paulo Manutio, Rhoberto Bellarmino, Thoma de Vio Caietano, Iusto Lipsio, et sexcentis aliis viris doctissimis Ragusinos cives de suis studiis communicasse certum est, quod quidem suis locis, quotiescunque nempe se praebebit occasio, demonstrabimus. Nil mirum igitur, quod Ragusii, ac si uspiam alibi, litterae florerent litteratique ibi homines exteris etiam populis admirationi essent. Quamvis autem id satis a me demonstratum existimem, adhuc tamen nonnulla addere documenta et, omissis domesticis testibus, exterorum integrae fidei summaeque authoritatis scriptorum testimonio confirmare placuit.

Vade retro

Vade porro


Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.