Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Durdevic, Ignjat (1675-1737) [1738]: Sanctae Margaritae Cortonensis... conversio, versio electronica, versus 437, verborum 2735, ed. Martin Muhek [genus: poesis - epica; poesis - carmen] [numerus verborum] [djurdjev-i-margarita.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Proemium

Modi sunt plane admirabiles, quibus divinae bonitatis ingeniosa solertia improbas hominum voluntates inflectere, atque a prava consuetudine ad rectam vitae rationem revocare consuevit. Sed nescio an sit ullus admirabilior, quam quo Margaritae Cortonensis inquinatum flagitiis immutavit animum, atque ad paenitentiam, pietatemque perduxit. Nam ut a vitiorum sordibus impudicam hanc mulierem extraheret, et suis amoris irretiret cassibus, venationem quamdam instituens venaticum canem adhibuit. Res est piarum aurium attentione dignissima; quam si minus apte poeticis coloribus exornabimus, impoliti carminis tenuitatem argumenti majestas, novitasque compensabit.

37
Vade retro


Durdevic, Ignjat (1675-1737) [1738]: Sanctae Margaritae Cortonensis... conversio, versio electronica, versus 437, verborum 2735, ed. Martin Muhek [genus: poesis - epica; poesis - carmen] [numerus verborum] [djurdjev-i-margarita.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.