Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1735, San Vitale apud Bononiam; Bononia]: Epistolae ad amicum Matthiam Nicolaum Mesich (1735-1737), versio electronica, Verborum 3852, ed. Teodora Shek [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [krcelic-b-epist-1735.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
7. Bologna, Cordialissime domine frater! Magnum tuum in me amorem profecto (confiteor) demonstrasti, amantissime frater, dum litteris emblemata illa inseruisti pro quibus eas, quas mortalium aliquis scit potestve dare gratias, tibi et ago et refero, continuoque vita hac durante tibi remereri et gratus esse studebo. Profecto omnem libertatem perdidi et amisi, quia beneficium accepisse libertatem est vendere, nihil enim unquam aut peti aut juberi a me, amantissime frater, poteris, quod tibi negabitur. Tu pars sicut cordis mei semper fuisti, ita et rerum mearum, arcanorum, totiusque vitae semper eris et futurus es et arbiter et socius. Pro te vitam, pro te sanguinem, pro te omnia mea paratissimus effundere ac destruere. Et si stricta et sancta lex est conjugii, eadem profecto, si non arctior, nostra futura; sancta, quia animorum, stricta, quia nulla unquam lege, nulla vi, nullo impetu, imo neque morte dissolvenda. Neque haec me assentationis ergo scripsisse authumes, scis enim, nos haec aspernari et rejicere, sed profecto ex vero et amico sensu et affectu scripsisse existimes. Atque utinam omnes sensus et affectus bene tibi exprimere possem, quos corde, quos animo patior et habeo. Illud tibi sufficiat, te a me amari vehementissime, in cujus rei confirmationem medio reverendissimi domini patroni nostri, quem mihi invidebas, et ego eundem a me divelli fero molestissime,
duo strophia sericea
Novin nimam nikakve
dispositione aquisivit
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1735, San Vitale apud Bononiam; Bononia]: Epistolae ad amicum Matthiam Nicolaum Mesich (1735-1737), versio electronica, Verborum 3852, ed. Teodora Shek [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [krcelic-b-epist-1735.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.