Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1735, San Vitale apud Bononiam; Bononia]: Epistolae ad amicum Matthiam Nicolaum Mesich (1735-1737), versio electronica, Verborum 3852, ed. Teodora Shek [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [krcelic-b-epist-1735.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Perillustrem dominum Suum collegam Josephum Raffay humanissime revereor, cujus erga me etiam magnos affectus ex litteris ad fratrem suum Stephanum datis abunde cepi. Frater illius pro descensu supplex institit, postulatum descensum 19. junii obtinuit, quo die etiam a nobis discessit, accepta pecunia, quae eum concernebat, videlicet aureos 14, paulos 3, baioccho 1, nec vestem clericalem praeter unam antiquam accepit, sed omnino in saeculari per curerrium ordinarium intempesta nocte cum Ligutichio discessit. Qua postea proficiscatur, ignoro! Illud Suo domino fratri aperiat, ut labori in exquirendis aureis parcat, ille enim si ad patrios lares jam non pervenit, per Italiam vagabundus spaciatur. Causam autem sui abitus facile sibi imaginabitur suus perillustris dominus frater, et me eam perscribere non expedit. Timeo enim ne littera haec aut vagetur, aut alicubi aperiatur, et sic fama adolescentis periclitetur. Domino tamen fratri, si voluerit, eam germane, sed arcane per reverendissimum dominum rectorem significabo. Si ad consilia mea, quae toties ei suggessi, respexisset, et reverendissimi domini rectoris, numquam in tam horrendos casus cecidisset, sed perditio tua ex te, Israel.

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1735, San Vitale apud Bononiam; Bononia]: Epistolae ad amicum Matthiam Nicolaum Mesich (1735-1737), versio electronica, Verborum 3852, ed. Teodora Shek [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [krcelic-b-epist-1735.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.