Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1735, San Vitale apud Bononiam; Bononia]: Epistolae ad amicum Matthiam Nicolaum Mesich (1735-1737), versio electronica, Verborum 3852, ed. Teodora Shek [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [krcelic-b-epist-1735.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
2. Bologna,
Perillustris ac generose domine, mihi colendissime! Admirari nequeo tam altum tamque magnum domini fratris silentium. Et profecto anacoretae etiam ex eremo locuti sunt et dominus frater obmutescit. Nescio, quid rei sit? Et edoceri vellem, si quid adhuc inveni gratiae in oculis amatoris mei. Et haec non tantum mei est sententia, sed et reverendissimi domini rectoris, qui Te silentiarium obstupescit. Sed jocamur, carissime frater. Quare haec
Novalia haec sunt his in terris. omnia carissimo et altissimo precio sunt. Tempora sunt misera, homines valde infirmi, milites copiosi, qui, uti ex ipsis intellexi, ibunt ad statum Florentinum sub aprilis initium, ibidemque Gallos et Hyspanos praestolabuntur. Pax enim rupta est, copiosissimique Livorno veniunt Hyspani, sed, quo tendunt, nihil certum. Intelleximus, quod vestis Lotharingi, qua ad aulam imperatoris ut sponsus accessit, precium ducentorum sexaginta millium aequarit, neque minori aestimata sit vestis alia, quam serenissimae archiduci miserat, sed num verum datur De reverendissimo m domino rectore nostro desperatum erat, jamque animam agere 2da martii videbatur, sed DEI ope et misericordia modicum convaluerat, sed iterum male valet. DEUS det illi salutem et vitam longaevam. Ego et reliqui omnes bene valemus. Quod dum Tibi precor, tum etiam haec felicissime ut resurgentis Domini festa in omni prosperitate et incolumitate quam diutissime transigas apprecor. tandem me tibi affectui et amori commendo, obsecrans Te, drago srce moje, ut Te amantem redamas. Recorderis velim cordis illius, quod mihi hic anno superiori pro Te reliquisti, et rogo Te, pro me DEUM ores. Sum enim servus fidelis et perpetuus Balthasar Adam Kerchelich. m.p.
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1735, San Vitale apud Bononiam; Bononia]: Epistolae ad amicum Matthiam Nicolaum Mesich (1735-1737), versio electronica, Verborum 3852, ed. Teodora Shek [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [krcelic-b-epist-1735.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.