Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1735, San Vitale apud Bononiam; Bononia]: Epistolae ad amicum Matthiam Nicolaum Mesich (1735-1737), versio electronica, Verborum 3852, ed. Teodora Shek [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [krcelic-b-epist-1735.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

1. San Vitale, 17. svibnja 1735., XV 25/B V 93

-- 47 --

Laudetur Jesus Christus. Sluga sem zavezan dragoga mojega gospodina brata.

A scribendo quidem varia me revocant scribendique opportunitatem fere omnem impediunt. Verum quia amor superat cuncta, idcirco tum ut officio meo satisfaciam, tum amorem, quo semper eram in cordialissimum dominum fratrem, contester, primum vehementer lectis litteris ad me Venetiis datis commotus sum de tot casibus atque periculis, quae subiere per viam, facile conjectura assequor Omnia. Equidem non defuisse reor et sociorum discordias et maris periculum et viarum incommoda, quae omnia procul dubio nos edocebit uberius cum otii quidquam nactus fuerit ...

Accepi domini fratris a tabellario litteras quas dominus suus avunculus (quem pro me revereri nolim negligat) de dato 26. aprilis Zagrabiae ad dominum fratrem dederat in quibus, quae scripta sunt, jam ipsum intellexisse scio a perillustri domino avunculo, ideo non est operae precium, quod hic repetam. Verum bono sit animo quod ad me venerunt, quia neque alter eas redimere voluit, neque a me prodibunt in publicum (esto prodire possent in quibus nil mali est), utpote qui ut semper eram constans, fidelis, sincerus fratri dilectissimo, et dehinc quin sim futurus, non dubitet.

Regis Hyspaniae nuper exercitus huc venerat, sed miles totus erat lacer et omni paupere pauperior.

-- 48 --

Hodie quoque quatuor millia militum venerunt huc Bononiam missa a rege Hyspaniae in supetias Gallico exercitui, quorum pars Mutinam versus, pars Quastallam post dies aliquod abit. Conflictum speramus futurum, faxit DEUS bonum et faustum imperatori nostro. Nostri quoque Croatae omnes Finali Quastallam abierint. Num reversuri? Noverint superi.

Tempora hic habemus bona, sumus in possessione Sancti Vitalis omnes hilares et laeti. 18. maji veniemus domum curae majali vacaturi. Reverendissimus dominus rector (a quo ave benignissimum) nuper noctu maxima collica laborabat, putabamus cum medico decessurum, modo tamen laus DEO recte valet. Ja sem včera ovdi ad S. Vitalum prauv vu onu grabu opal jagod iščuč vu koju vi vetemodne jeste bili opali. Matič vas pozdravlja i vsi collegiales. Klučariju je ostavil, koju ja ad petitionem reverendissimi domini rectoris 13. maii vuzel jesem.

Plura scribere nequeo, equidem Bononiam abit pajaicz, idcirco gospona brata obimljajuč i kušujuč meque amori, favori, gratiae cordialissimi fratris commendo, obsecrans, ut se amantem redamet, atque mecum in sinceritate demandet, usque vivam (testor superos) semper servire cupio et volo. Sub fine oro ako gde budete z dragem mojem Juricum Maleničem, njega pozdravite i rečete mu da ga prosim, naj mi obznani je li zdrav i kam pode v teologiu: ja bi mu pisal, ali ne znam kam.

Raptissime. Datum a Sancto Vitale 1735. die 17. maii Fidelis et constans Boltek Kerchelich manu propria
[Adresa:] All'illustrissimo signore sign. Mathia Nicolo Messich etc. Padron mio collendissimo, riveritissimo. A Sagabria. [Pečat.]
Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1735, San Vitale apud Bononiam; Bononia]: Epistolae ad amicum Matthiam Nicolaum Mesich (1735-1737), versio electronica, Verborum 3852, ed. Teodora Shek [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [krcelic-b-epist-1735.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.