Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Boskovic, Ruder (1711-1787) [1734]: Elegiae II et carmen, versio electronica, 456 versus, verborum 3103, ed. Tomislav Duric [genus: poesis - elegia; poesis - carmen] [numerus verborum] [boskovic-r-el-2-carm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Adria Neptuni iussu, marium omnium, fluviorumque applaudente concilio, in Anconitano portu regiam collocat. Carmen
Aequoreis quae festa diis celebrata, quid omnis
Adriaci nuper tractus maris, omnia late
Littora festivis resonarint plausibus, altum
Ardua qua caelo tollit caput ipsaque pulsans
Nubila, ferratis assurgit turribus Ancon, 5
Musa, cane! Atque tuo divina attingere vati
Nil verito aequam operi tanto tu suffice venam.
Tuque adeo, caelo, tu, qui sublimis ab alto
Singula perlustrans oculis, vix diceris ipsum,
Dum pompam attoniti aequoream mirantur, et haerent 10
Quadriugi, ignivomum vexisse per aethera currum,
Phoebe, ades! Et causas rerum resque ordine pande.
Qua sese aequoreas immittens Tybris in undas
Circaeum montem Solis prospectat ad ortum,
Nobilis in medio portus Neptunia sedes 15
Erigitur. Vasto rex hic Neptunus in antro
Sceptra tenet fluviosque omnes, maria omnia nutu
Temperat. Huc, ceu saepe solet, sibi subdita ponti
Numina ab extremis, edixerat, omnia mundi
Finibus ad sese, propria statione relicta, 20
Mox iter arriperent. Summis de rebus agendum.
Ergo omnes plebesque deum regesque marini
Expediunt sese et Neptunia iussa facessunt.
Iamque aderant ambo Oceani. De finibus alter
Occiduis vasta Genitor se mole ferebat, 25
Mille trahens secum fluvios quos Gallia gignit,
Quos Belga, et toto divisus ab orbe Britannus,
Hispanusve bibit, quos Africa littore tellus
Australi, sive Occiduo, seu quos America
Dives alit. Te, Mosa pater, te, Sequana, teque, 30
O, Thamasis! Nec flaventi Tagus abfuit aureus
Gurgite, fluviorum nec rex [ERROR: no reftable :] Rio della Plata Argenteus Amnis
Undarum mole aequoreis haud regibus impar.
Queis comitem sese glaciali frigore torpens
Balticus addiderat sinus atque algentia ponti 35
Numina Sarmatici. Aurorae de finibus alter
Iapponieis dives, dives Sinensibus undis,
Ipse quoque ingentes immensa per aequora turbas
Duxerat Euphratem Gangemque et Persica tellus
Quotquot alit, quotquot fluvios bibit Indus adustus, 40
Quotquot Arabs, quorumque nigrantia corpora in undis
Saepe solet frustra Aetiopum lavisse iuventus.
Ad Rubri extremos fines maris, Africa sese
Exiguo qua tractu Asiae cum littora iungit,
Ingentem subter tellus curvatur in arcum 45
Atque viam occiduas Eois pandit ad oras
Pervia Numinibus. Qua sese ubi turba deorum
Effudit Nilo occurens, mox omnia ponti
Aegaeique Euxinique et Maeotidos orae
Numina procedunt et se venientibus addunt. 50
Urget iter numerosa phalanx ac praepete cursu
Italiae in medio Neptuni sistitur antro.
Ecce autem et lento tandem Pater Adria gressu
Succedit tectis. Illum Padus atque Timavus
Subsequitur. Post hos fluviorum nomina mille, 55
Quotquot et Italiae superum latus Illiricosque
Pertexunt campos, subeunt. Nec defuit Umbla,
Illiricaeque atque Adriaci decus Aequoris ingens.
Quam medio genitam vernantis flore iuvente,
Exponit mater sinuoso in littore tellus. 60
Illa mare haud ullo defessa labore viarum
Ingreditur longoque secans placida aequora tractu,
Propellit fluctus dum se pulcherrima nymphis
Misceat Adriacis qua turribus ardua cinctam
Marmoreis Ragusa attolit ad aethera frontem. 65
Ergo ubi quisque aderat, solio Neptunus ab alto:
„O, fidi heroes, regi gratissima vestro
Numina! – ait - Propriis quae causae e sedibus omnes
Ut vos accirem impulerint advertire mentem,
Exponam. Adriacis Italum qua littus ab undis 70
Illiriam contra alluitur, se collibus Ancon
Attolens geminis caput inter nubila condit.
Regalem, ut cuncti nostris, Rex Adria sedem
Fixerat hic olim, quam succedentibus annis
Ob varios casus mutare coactus in imas 75
Aequoris ipse sui discedens transtulit oras.
Ut redeat dudum multorum vota requirunt.
Hoc petit Eridanusque Tybrisque. Hoc ipsa rubenti
Ore, licet sileat, magis omnibus expetit Umbla,
Aequoreas inter longe pulcherrima nymphas. 80
Misimus ex nostris illuc qui visa referret.
Ipse quoque id suadet. Communibus Adria votis
Annuit, hac nostra sed nutum expectat ab aula.
Ergo nos etiam, nisi si sententia vestra
Discrepet, annuimus. Regni sed cura tuendi 85
Cum nos hic teneat, nos, o, nos ire novamque
Fas maris Adriaci sedem celebrare faventes.
Ite omnes! Nexis et foedera iungite dextris.
Tum proprias fuerit cum quisque regressus ad oras,
Illuc legatos atque annua munera mittat. 90
Mittat opes. Aderit, quod et inde referre licebit.“
Dixerat. Ingenti sonuerunt omnia plausu.
[ERROR: no reftable :]

Pjesnik sugerira da se pogleda u zabilješku na kraju pjesme. Tamo, na talijanskom jeziku, objašnjava da se sljedeća tri stiha mogu zamijeniti drugima (
Dixerat. Assensere omnes. Plausuque secundo
Ipsa etiam longe Tyrrhenae littora gentis
Ipsi etiam Siculi montes reboasse feruntur. ) „ako bi se Venecijanci njima uvrijedili.“

Totque inter solus fertur doluisse Timavus,
Attamen ingentem quamvis concepit, omnem
Tot Divos veritus pressit sub corde dolorem. 95
Iamque omnis Divum se turba ferebat aperto
Aequore. Praecedunt alii longo ordine. Primus
Agmen agit Padus. Hinc reliqui quos Adria secum
Duxerat incedunt. Post hos ipsa Adria utrique
Occeano medius. Sequitur quos cetera turba. 100
Ac veluti sudo cum signifer Hesperus axe
Emicuit, subeunt rutilantiaque astra suoque
Sidera quaeque loco, stupet inscia turba, repente
Tot divum facies medio super aethere natas,
Sic ibi tot divum tantam tanto ordine pompam 105
Mirantur Driadesque procul nymphaeque locorum
Et circum fusi longum delphines in orbem.
Finibus illi autem Siculis Aethnaque relicta
Irata, securi Scyllae diraeque Harybdis,
Littora circumeunt Picenis donec in oris 110
Anconae sesse sinuoso in littore sistunt.
Regali hic Divos ornata palatia luxu
Excipiunt centumque nitens gemmata collumnis
Aula et purpureis longa atria pulchra corallis.
At domus interior reges adamante corusca 115
Excipit. Hic dextras iungunt et foedera firmant.
Cetera turba deum festivos aequore aperto
Exercet ludos. Tritonum longa canoro
Agmina dant sonitum lituo nymphaeque choreas
Implicitae dextram celebrant et carmina dicunt. 120
Omne sonat late plausu mare. Littoris ora
Adriaci ipsa etenim voces percusa remittit.
Montibus e summis mirantur Oreades, alto
Ipse etenim insuetam cernens ex aethere Phoebus
Miratur pompam. Interea stridentibus alis 125
Fama loquax toto sese diffundit in orbe,
Orbis in extremis celebratur finibus Ancon.
Vade retro


Boskovic, Ruder (1711-1787) [1734]: Elegiae II et carmen, versio electronica, 456 versus, verborum 3103, ed. Tomislav Duric [genus: poesis - elegia; poesis - carmen] [numerus verborum] [boskovic-r-el-2-carm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.