Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Durdevic, Ignjat (1675-1737) [1717]: Eugenii a Sabaudia... epinicium, versio electronica, versus 984, verborum 8618, ed. Duro Korbler [genus: poesis - epica; paratextus prosaici] [numerus verborum] [djurdjev-i-epinicium.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

-- --

LIBER SECVNDVS. Auspicia, praesagiaque. ARGVMENTVM 1 .

Septem Diuorum, qui praecipuo patrocinio adsunt Caesari, septena Palatia describuntur in septem stellis, quae Currum septentrionalem efficiunt, collocata: eo praesertim consilio, ut Caroli regnis, quae septentrionalibus subsunt, irretorto oculo inuigilantes fauores quoque suos, ac beneficia non obliquo limite deriuarent. Henricus Primus Imperator cum Cunegunda coniuge tuetur Germaniam, Archiducatum Austriacum Leopoldus, Vinceslaus Bohemiam, Vngariam Stephanus, Emericus, atque Elisabetha; omnes ab Ecclesia in Sanctis annumerati. Eos adit Austria Heroina: iucunde suscipitur: et ex Henrico, ob Caesaream dignitatem caeteris praestantiore, consilium capit auspicandae expeditionis in Turcas, auditque futuri belli faustissima praesagia. Tum ab eodem simulque a Diuo Leopoldo in aedes ducitur, armisque Heroum Germanicorum, qui Christo olim militauerant, exornatas. Laudat Henricus bellicam uirtutem Germaniae, atque exinde dat Austriae ex illo caelesti armamentario dona serenissimo Principi Eugenio deferenda, nempe Ensem suum, quo Italiam tutatus est, nec non Caroli Magni Clypeum, quo Romanum Pontificem, imperiumque contra barbaros late protexerat, itemque Galeam, et Loricam Leopoldi, eximij antiquitus inter Austriacos Principis, qui expugnata in Oriente Ptolemaidâ, Foeniciae urbe, Turcas olim multis cladibus profligarat. Itur inde in nobilissimam Aedem, ubi Austriacorum Caesarum Animae, in exemplaria Regum futurorum inibi sepositae, continebantur. Nihil corporeum ibi: omne ornamentum uni cogitationi expositum: et dumtaxat Angelici Spiritus, sine figmento corporum, et sola spiritali specie praediti, Palatij interiora decorabant. Laudatur hic praecipue Leopoldus Caroli Pater: iubeturque nine Austria haurire caelestem uigorem, omnesque sibi uirtutes inhabitantium Caesarum, per miram quandam, imperceptibilemque 1 Hoc argumentum in manuscriptis modo A et C legitur.

-- 20 --

insinuationem inhalatas in Carolum transfundere. Quae demum in terras rediens, dum ex aere super Germaniam delabitur, suppositis populis animos inflammat ad bellum, et arcano illapsu aspirat mirificam fortitudinem.

section
Est locus in Superis, niueae qua fulgure flammae
Astra Lycaonios 1 * signant septena Triones,
Estque loco meritum: nec totus Signifer 2 ullo
Plus splendore tumet: nec caeli aliunde fauentis
5 Maior in humanos fluit indulgentia tractus.
Si Thetis infremuit, subitis si foeta procellis
Induit umbra fretum: lacerae fuit una carinae
Huc spectare salus: nullo sub cardine tellus
Clarior emicuit, nec pars dedit altera mundi
10 Tot ueteres famae populos, tot nomina 3 Regnis.;
Seditio Superûm 4 quondam obstatura Regenti
Has petijt tenuisse plagas: tandemque putauit,
Si sceptris geminam victricibus adderet Arcton 5 ,
Par solio summi culmen reperisse Tonantis.
15 Nunc statio quid maius habet, seque ipsa priorem
Despicit, Elysium 6 facta immortale, Deumque
Regia, quam radijs sol trinus, et unus inundat,
Quamque ab inexhaustis sese elargita scatebris
Mergit nectareis uictura opulentia regnis. section
20 Et licet aspiciens uisus mortalis in altis
Caliget spatijs, nec quid nisi sydera cernat;
Attamen, humanos si fas extollere sensus,
Condita Parrhasij 7 septeno in lumine currus
Consurgunt totidem ueneranda Palatia Diuûm,
25 Qui Caroli aduigilant rebusque, animaeque nec unquam
Obliquant aciem, aut curae statione remissa
Austriadum sceptro concredita regna tuentur:
Partem quisque suam. Tibi maximus, Austrias ora,
Archiducum Leopoldus 8 adest, cui Templa sacrauit
30 Religiosus honos, pietas cui rite uaporat
Centum uotiuas nebulis redolentibus aras.
Sanguineo fulgens ostro proauita gubernas 15. Hunc A. — 19. nectarei victura opulentia vsus A . . . , nectarei victura opulentia uisus C. [ERROR: no reftable :]* Brojevi bez zagrade u tekstu naznačuju odsele Đorđićeve bileške, koje su štampane na kraju.

-- 21 --


Regna triumphales tu Venceslae 9 Boemas.
Elisabeth, Emerixque, Crucemque ante ora coruscans
35 Temperat Vngariam Stephanus 10 : Germania iactat
Henrici 11 studia, et castae Cunegundis 12 amorem.
Non secus edomito Septem de montibus Orbi
Roma olim tutamen erat, seu pace Britannos
Iungere, seu socio Babylona abrumpere Partho,
40 Siue opus infestos arcere a Gadibus 13 Afros,
Et prodesse procul; quantumuis dissita, ubique
Peruigili uirtute aderat, lateque replebat
Littora longinquae praesens sollertia mentis. section
His ubi successit penetralibus Austria tandem,
45 Et septemgeminae patuerunt atria lucis;
Illico sydereos Proceres augusta virago,
Perpetuosque suae custodes sortis adorat.
Excipiunt cupidi venientem, et perpete plausu
Cognatâ faciles laetantur in hospite Diui:
50 Atque illam ante alios senior, cui vertice cano
Aurea Caesareae serpit reuerentia lauri,
Occupat Henricus: „Scimus dulcissima, longae
„Quae tibi causa viae: iamdudum nostra laborant
„Sydera pro Carolo, totâque excuditur aethrâ
55 „Laurea, quam reddet bellum fatale merenti,
„Mortalesque supra properanti exire coronas". section
Cui demissa genas: „Rata sint praesagia", dixit,
„Et precor, o coeptum Carolo seruate fauorem:
„Qui meritis alios, sic uincat limite sceptri,
60 „Quique alios sceptro, sic fama excedat, et aeuo.
„At si iusta rogo, clausae tabularia sortis,
„Et belli seriem, casusque aperite futuros,
„Sed dignos Carolo, cuius mens dextra, genusque
„Fata sibi nimis alta petit". Cui lauriger Heros,
65 Postquam fata animo, totumque acciuit Olympum,
Protinus ista refert: seque ipso maior, ab ore
Prodidit attonito Numen, quod mente gerebat. section
„Arma moue" [dixit] „tecum uictoria, tecum
„Militat indocilis uinci uigor: armiger ultro
70 »Te metus anteuolat: tua laurus ab hoste uideri est.
„Praecipitate fugam Thraces, dissoluite uinclis, 43. littera A. . . . solertia. — 60. alias A.

-- 22 --


„Dum licet, Auroram, Byzantia linquite sceptra:
„Vna salus uobis timuisse, et Teutonis ora,
„Nec uisam uitasse manum. Praenuncia cladis
75 „Caelum signa 14 dabit, pugnantiaque omine laeuo
„Desuper Ismarias praeludent astra ruinas.
„Armati ad lituos 15 sudabimus, Austria, tecum;
„Hac mercede tamen Regalis, et unicus Infans 16
„Incrementum Aulae sterilis, nisi mascula quantum
80 „Aequiualet numero magni praestantia Patris,
„Inter Moesiacos medius, Dacosque triumphos
„Occidet in cunis, et lactescentia Regni
„Gaudia, spesque breues, et uota, atque Orbis amores
„Auferet ad Superos". Hic Austria pectore ab imo
85 Perculsa ingemuit, sicque interfata loquentem est:
„Caesaris an pietas, pietas genetricis Elysae
„Mansuram meruit genuisse in saecula prolem?
„Successor Gallis maneat? Borbonia laeti
„Fertilitas thalami ditem fortunet Iberum 17 ?
90 „Austria sit sterilis; sed et unicus occidat haeres?
„Sic sum grata Deis? Sed, Numina celsa, uidete,
„Quam bene consul tum terris, si sacra senescat
„Austriadum sine prole Domus". Tum reddidit ille: section
„Inuidiam fatis ne subijce: maxima merces
95 „Pensabit lacrymas: da nobis, Austria, Diuum,
„Terra tua, et populi, tua regna Othomanica sunto:
„Hunc emimus mundi pretio. Nec talia crede
„Casurum per damna genus. Sententia sedit
„Legis inocciduae caelata adamante perenni;
100 „Dum uaga Doris humum, dum Caelum cinget utramque,
„Regnabit Caroli non interitura propago,
„Seraque deficiet soboles Abspurgica 18 tandem
„Cum stellis, atque Orbe suo. Sed pressius audi
„Nunc, age, bellorum speciosa euenta, tuaeque
105 „Fortunae perdisce uiam. Reuolubilis anni
„Bis redeunte totâ, duo regna ingentia primo
„Impete corripies. Post uincula Principis 19 urbis,
„Moesia, quam gelido prolatus limes ab Istro
„Ducit in Illyricum, uobis famulata potentem 72. Dumlicet A . . . Bizantia. — 73. Theutonis. — 95. Divûm A.

-- 23 --


110 „Muniet Italiam, Picenaque littora spectans
„Oppositam ualido custodiet aggere Romam.
„Euxinum domiti qui tangunt Nerea Daci,
„Bosphoron 20 implacidum, Phryxeaque 21 claustra recludent.
„Et sternent properum Byzanti ad moenia callem.
115 „Tu tamen audendo maiora, ignobile cursu
„Despice Taurunum, captamque Themesuaris arcem,
„Et tumidum spolijs Themesim 22 refugoque Tibiscum 1 )
„Amne reluctantem Danubi sub stagna rubentis
„Ire, et caeruleos in sanguine perdere fluctus:
120 „Et felix propera, quo te uocat altius omen;
„Namque ubi meta alijs, tibi sunt primordia laudum.
„Pronum iter ulterius, si quod tibi forte resistet,
„Dedignare moras, uolitansque impune uel ipsa
„Fulmina pro trucibus perrumpe obstantia castris:
125 „Donec trans Hebrum, trans moenia condita Orestis 23 ,
„Teque Hadriane patrem cognomine fassa secundum,
„Constantiniacae tandem fastigia sedis,
„Eoumque sacro repleas sessore tribunal. section
„Hinc haud per partes, perque oppida singula pergit
130 „Cunctatrice manu, longaque ambage laborum
„Vincere difficilis uirtus: gerit unica ferri
„Maiestas trepidanda uicem: tua gloria uictrix
„Tota per Imperia, et populos tibi sponte cadentes
„Protendet festina gradum. Namque alite postquam
135 „Incursu Eugenius [veluti de cardine summo
„Qui uixdum aspexit, iam possidet omnia, Titan]
Foenicum emicuit per littora, regnaque Idumes
„Debita Principibus 24 proauorum iure Sabaudis,
„Et postquam Domini tumulo felicia soluens
140 „Dona, et belligerum mulcens Iordane calorem
„Maiores animos hausit, superisque secundos;
„Vota hominum anteuolat, caligantesque remotae
„Naturae latebras certo pro limite sceptri
„Scribit Caesarei, terraeque, atque aetheris alti 111. agere. — 113. Phryxea. — 114. Bizanti. — 123. velipsa A. — 124. eostantia A. — 125. menia . . . Oresti A. — 129. per- partes A. — 133. etpopulos A. —. 142. caligantque A. 1) T i b i s c u s ili T y b i s c u s, danas Tisa.

-- 24 --


145 „Extremis proprium figit pro finibus ensem. section
„Nec norunt tantum ista Dei: penetrauit ad Orcum
„Verax praeco timor: medio ex Acheronte petita
„Horrida Othomanis praesagia Medus aruspex,
„Et tristes cecinere Magi: iam fronte Tyranni
150 „Concutitur diadema Asiae, perculsaque famâ
„Claustra Borystenidum 25 plus quam torpore niuali,
„Indigenaque Aquilone stupent: iam Memphis 26 ab undâ
„Sperat sanguineâ stagnantem uincere Nilum:
„Iam Libye populanda gemit: praesaga malorum
155 „Africa Teutonicum iam iam circumspicit hostem.
„Eueniet; tardum est: imo euenere; Deorum
„Verba etenim ceu facta puta: nunc cingite Diui,
„Cingite nunc Carolum serto stellante futurum ;
„Nam cui supra hominem mens est, laxabit opimum
160 „Vitra homines sceptrum : Pellaea 27 potentia nomen
„Perdet, et emensus decrescet ab Hercule quondam
„Austriadâ superante labor. Nunc congrua tantis
„Arma quidem coeptis, et ineluctabile robur
„Susceptura ueni: de nostro augenda uigore est
165 „Mens Carolo, Eugenioque manus". Sic inquit,et omnes
Assensere Dei: subitoque per Arctica laetus
Diditur astra fragor : trepidant meliore sereno
Fulgidus Arctophylax 28 , Heliceque 28 : dat ignea plausum
Nunc Aquila Austriadum, quondam Iouis: exilit ardens
170 Pegasus, et duplici serpens interfluus Vrsae
Auget Gnossiacae cristas fulgore Coronae,
Ingeminante Polo: „Diuum sobolesque, parensque
„Aeternum uictrix, et felix Austria uiuas". section
Interea reliquis Leopoldus uertice toto
175 Celsior, et Phoebum quatiens super ora comantem,
Henricusque senex in tecta micantia Regum
Comptibus 29 armisonis, et Martis imagine blandâ
Felicem iam sorte sua comitantur Alumnam.
Haec domus Henrici est, placidoque seuera paratu
180 Belligerum Regem statio opportuna receptat;
Qui iam fulmineam pietati impendere dextram
Suetus, et armatos Caelo donante labores, 151. Boristenidum. — 154. Libia JA. — 155. Theutonićum. — 168. Arctophilax A.

-- 25 --


Expulit Ausoniâ Graios 30 , Patremque sacrorum
Restituit Romae. Vastum conclaue coronant
185 Tercentum Heroi cultus, et cognita famae
Arma Ducum ueterum, quos nunquam effeta triumphis
Saeclorum in specimen mater Germania fudit:
Arma olim Superis longum famulata, suoque
Digna quidem radiare polo, plus quam ignifer arcus
190 Centauri Aemonij, stellataque Perseos harpe 31 . section
Ergo multiplici splendor sinuatus acantho 32 ,
Ludens tortilibus circum spatia alta figuris,
Distinguit pluteos 33 , et spirae 33 flexilis arte
Serpit parietibus, peragratque insigne lacunar.
195 Hinc uenerabilium telorum ex ordine pendet
Congeries discreta locis: mauortia flammam
Imbellem monimenta uomunt, et dulce minatur
Vndique terrifico ridens fulgore uoluptas.
Auro luxuriant postes, aurata columnis
200 Auratis delubra sedent, laquearibus aureis
Aurifero pluit imbre iubar; decor omnis ab auro est;
Sed quod pura manus non una incude magistra
Torsit, et excoctâ uitiati labe metalli
Catena docuit penitus reuerescere flammâ.
205 Si flos Peruuiae Pactoli ad lumina venae,
Addaturque Tagus: seu iuncta luce decorem
Augeat Arsacio 34 non uilior Hermus Hydaspi:
Terrigenae hic gazae fax decolorata repente
Exueret pretium, tumidosque extingueret ignes. section
210 Hastam cernere erat Magni gestamen Othonis 35 ,
Frangere qua potuit, Latijsque addicere sacris
Danorum populos, exultantisque perempto
Fratre Boleslai, et gentis sine Rege Boemae
Flectere sanguineam sacra ad lustralia frontem. section
215 In clamyde Arnulfi uiuit Tiberinus 36 , et altis
Vorticibus truncos glomerat per stagna Rebelles,
Romaque capta dolet: iuxta per fata reorum
In sua regna redux plus quam mortale coruscat
Pontificalis apex: clamantem audire putares; 190. Emonij, stellatâq. — 202. incunde A. — VV. 207,—235. in manuscripto A additi sunt in fine posterioris fasciculi una cum annotatione XXXVIII. — 211. Francere A.

-- 26 --


220 „Roma time Superos, et magni Caesaris iram".
Huic prope uexillum nutans ludentibus auris
Sanguine ab asperso, gemmâque ornante superbit:
Intextae uolitant Aquilae: media area sertum
Fert geminâ cum claue triplex: scripta aurea surgunt;
225 „Gregorio deuota aciem ductauit Etruscam
„Teutonidum ueniens de. stirpe Matildis 37 amazon". section
Parte alia ingentis Friderici 38 balteus amplo
Pensilis a clypeo radiat, flectitque grauando
Mole sua, solidum ferrati umbonis acumen.
230 Arte cruentatis per textum decolor undis
Turget Iordanes, et spectans saeua suorum
Funera caelato trepidat Soladinus in auro.
O si non rapidae submersus crimine lymphae
Spem mundi tecum tuleras Friderice; recepta
235 Pensasses Solymâ laceratae incommoda Romae.
Sed morere: en dextram maiorem Numina poscunt,
Vincere sit Caroli, tibi sit uoluisse triumphus. section
Fax ardebat adhuc, qua iam Segimundus 39 auitâ
Degeneres animas a religione perussit:
240 Hinc Lotari 40 contecta sacro uelamine cassis :
Inde rubens Calui 41 transfosso lancea Mauro,
Aucupis 42 , et Phalerae cum debellauit equestrem
Pannona, Christiadum iugulis extrema minantem.
Densantur decora alta uirûm, quos germine fausto
245 Teutonis arma tulit, longo crescentia ut aeuo
In seros fluerent superanda exempla nepotes. section
Tum sic Henricus: „Iam prima ab origine nunquam
„(Saepe petita licet) iacuit Germana potestas
„Externo temerata iugo. Romanus inulta
250 „Teutonidum Marius 43 deleuerit agmina quondam;
„Non ea gens fuerant, patrio quae feruida ab Albi 44
„Bellacem potuit terrore auertere Drusum 45,
„Quaeque sub Arminio 46 pro libertate repugnans
„Romuleâ uitreum mutauit caede Visurgim 47 :
255 „Sed uaga colluuies populorum, et nomine tantum
„Cognita Teutonico. Marius non pectora gentis
„Inclyta, sed uani domuit cognominis umbram. 226. Metildis A. — 282. celato. — 241. tranfosso A.

-- 27 --


„Haud semel inde tamen titulos, Germanaque bella
„Induit Ausonijs mauortia Roma triumphis:
260 „Quin et laurigeras uincti praeijere quadrigas
„Cattus 48 , et ingentes Tarpeia ad templa Cherusci 48 ;
„Sed quota pars hi gentis erant? Alterna tulerunt
„Damna uicem, partem que aliquam carpente Quirino :
„Raro Germani, victa est Germania nunquam.
265 „Ast ubi sacrifica fontem circumtulit undâ
„In Superûm iurata fidem, Romamque repente
„Est uenerata piam, quam spreuerat ante minacem;
„Tunc equidem ante alios defendens caelica iura
„Praestitit: haud ultra regni, famaeque cruentâ
270 „Ambitione ferox; sed puluere nigra decoro,
„Pactaque militiae pretium immortale beatae.
„Quare ergo indulgens tantae uirtutis honori,
„Cui similem in terris non repperit, arduus aether
„Emerita arma uirûm sublimibus abdita templis
275 „Collucere dedit, non solum laude uetustâ
„Clara, sed utilitas si caelitis exigat aulae,
„Transmittenda etiam, et Ducibus donanda futuris.
„Nec nouus hic caelo mos est: scis ipsa quod olim
„Missus ab arce Deûm descendit mucro 49 per auras,
280 „Quo pronum Isacias bello submergere leges
„Reppulit Assyrium uindex Machabaeus Orontem 50 .
„Ex istis igitur ferri immortalis aceruis
„Electa, et proceres late obtritura Gelonos,
„Arma fer Eugenio. Quem trado, adamantinus ensis
285 „(Pondera onus) meus 51 est: regali hoc fulmine sontes
„Deieci ab Latio. Clypeo hoc septemplice Romam
„Semianimem Carolus, quem dixit gloria Magnum,
„Sol ubi sistit 52 equos, axemque ubi condit anhelum,
„Contra barbaricos texit uincendo furores.
290 „Cristatam flammis galeam, squamisque trilicem
„Loricam adijcio, queis tectus terribilis Dux 53
„De gente Austriaca late per littus Eoum,
„Atque in perdomita Ptolemaidos arce fremebat.
„Tu quo que tunc totum, nisi quantum balteus obstat,
295 „ Sanguine purpureo Turcarum e strage madentem 260. preijere A. — 273. reperit A. — 274. addita A. — 281. Repulit A. — 291. addijcio A.

-- 28 --


„Vidisti gauisa tuum. Venerabile fluxit
„Vnde et stemma tibi, generisque insigne superbum,
„Vitta cruentatam praecingens candida uestem. section
„Haec cape, et officij superaddere pondus amici,
300 „Muneraque his dictis delata ornare memento;
„ ,Allobrogum 54 Princeps, regnantum excelsa Propago 55 ,
„ ,Heroum domitrix, et nunquam uicta sub hoste;
„ ,Vt grandi auspicio par sis, Caroloque paratam
„ ,Promptius expediat tua dextra uicaria sortem,
305 „ ,Suscipe dona Deûm: sic impenetrabilis ultro
„ ,Tela per, et flammas, per dura, per aspera uictor
„ ,Perge Asiam, Libyamque doma: cumque unicus extes,
„ ,Et tibi, quae uincas, decora haud aliena supersint,
„ ,Famam uince tuam, maiora adiunge peractis'". section
310 Dixit , et arma dedit: tum Caesare Diua relicto
Altius urget iter, patriumque Heroa 56 secuta
Nobiliorem aditum, tectumque augustius intrat. section
Non secus atque oculo cernenti effulgere late
Astrorum per inane choros, nexasque uicissim
315 Pleiadas, atque Hyadas gressu trepidante rotari;
Si forte e placido consurgat Cynthia ponto,
Languent astra palam, uersosque a luce minori
In se sola rapit maior praesentia uisus :
Ad speciem defixa nouam stetit Austria, et aegre
320 Delicias ualuit non despexisse priores.
Panditur alta Domus, per quam iactantior aether
Sepositas ostentat opes, ubi lumina uibrant
Indeprensa oculis, atque ad portenta decorum
Prospectus mortalis habet; sât quippe fateri est,
325 Quod Regum Austriadum, qui iam cinxere corona
Frontem Caesarea, positorum in sede beatâ
Ingenia, atque animos haec regia seruat ouantes.
Nil hic iuris habet tellus: admissa uagari
Hic mens sola hominum, cognati portio caeli,
330 Ingenitâ uirtute potest, et corporis expers
Sola acies penatrat puram sine corpore lucem.
At quamuis intus ueri, pulcrique, bonique
Spiritus aspiciens quidquid scit cernere cernat: 307. Lybiamq. . . . estes B. — 317. aluce A.

-- 29 --


Quâmuis forma loci, quamuis dent luminis ipsa
335 Effluuia ex adytis robur, uiresque uidendi;
Nemo uidet quantum species ea digna uideri est,
Nemo redit spectando satur: dum blanda cupido
Optandi laxata sinum, laxâta fruendi
Semper in interius uisu luctatur hianti:
340 Et semper sitiens, licet ebriâ melle uoluptas
Optatis potitur, nec non quod possidet optat.
Si conferre licet terrena, atque infima summis,
Non secus, Austriadum auspicio dum circuit Orbem,
Totius Oceani uictrix Magelanica 57 pinûs
345 Se praeeunte sequâx, et uentos ducta per omnes,
Immensas spectabat aquas. Cupide illa uolabat
Semper ad ulterius, quantumque optata tenebat
Plus usque optando, cursu insatiabilis, ardensque
Instantis famae illecebrâ, per uasta patenti
350 Aequora gaudebat spatio, molemque refusam
Neptuni ante oculos semper crescentis amabat. section
Non hic Diues Arabs, non hic uernantia gemmis
Gangaridum 58 spolia, aut luxus septemplicis Indi 59
Per muros circum, uel per laquearia ductus,
355 Miranda terris, sed non caelestibus, auget
Maiestate domum : cui cassâ lampade palles
Vel tu Phoebe minor, quam splendida sydera subtus
Pro uili constrata solo, famulataque tectis
Nec possunt strepido uultu spectare, nec audent.
360 Non tot, cum gelido uer compede liberat amnes,
Et lactat tenerum succis genitalibus annum,
Per uirides saltus, nemorumque per auia pictae
Exultant uolucres: non tot rediuiua rosarum
Serta legit uiridi ridens Zephyritis 60 in aruo:
365 Quot ludunt, circumque meant, uariasque coruscant
Virtutum effigies per dulcia uincula nexi
Caelestes Genij, Mentesque ante ordia mundi
Non genitâ de mente satae, quas dicere par est
Gemmas caelicolûm, floresque beantis Olympi,
370 Et summi aligeros de semine Amoris Amores. section
Mentibus 61 aetherijs uis tota, et robur agendi 371. etheris A.

-- 30 --


Velle suum est; sed uelle sui suprema uoluntas
Est modus, et ratio : certo namque ordine in illas
Desuper erumpunt ex Omniparente profecta
375 Indefecturae praelarga afflamina lucis.
Vt alijs aliae uiuunt infraque, supraque;
Omnibus immenso transmissi a fonte uigores
Per seriem gradiendo fluunt, imisque supremae
Per se transfundunt, ceu per specularia solem,
380 Velle, ac posse Dei. Sic illis aucta potestas
Numinis instar habet: cunctis sic uelle necesse est
Optima: sic possunt quidquid uoluere, simulque
Efficiunt, quae posse uolunt, cum Numine semper,
Semper se totis, semperque immensa uolentes.
385 Ergo tam miro ditatae munere sortis,
Et nulla adsciti clausae uelaminis umbra,
Integrae, nimiumque suae, felicia corda
Austriadum Indigetum, dulcique ardore calentes
Delicijs animos circum amplectuntur amoenis:
390 Atque alternatim per inenarrabile foedus
Illos in sese condunt, conduntur in illis:
Nectit amor similes, in utrosque reciprocat ingens
Vtrorumque decor: quidquid tribuere, resorbent,
Augenturque simul, pariterque ornantur, et ornant. section
395 Obruat ora metus, miracula tanta videntum
Nobilitet pro laude stupor, nam tanta uenustas,
Quamuis aeternum facit ut mereatur amari;
Laudari ut possit, quantum laudanda meretur,
Nec facere ipsa potest. Sic dignae imperuia laudi
400 Summam laudis habet, famamque exosa minorem
Nostra per innumeras spernit praeconia dotes. section
Huc ubi deuentum est, perculsam Heroida Ductor
Sic prior alloquitur : „Meritum in penetrale repostam
„Germinis en nostri seriem, cernique negatas
405 „Mentes mente uide: perpende immensa tuorum
„Praemia, teque alma mirare in prole parentem.
„Depositum hoc cupide seruat Deus: hincque trahuntur
„Regnantum effigies, cum summum, animoque, manuque
„Fata nouum properant moderantem imponere regnis. 389. amenis A.

-- 31 --


410 „Germani Imperij regalia fraena uicissim
„Francones 62 , et Boij 62 , spiransque Sueuia 63 Martem
„Ante tuos tenuere Duces: tamen impete ferri,
„Armorumque minis haec nomina tanta per Orbem
„Quid meruere? Nisi magnis bellantibus olim
415 „Exemplum fieri. Sed tu eluctata supremum
„Laudum apicem, inque dies tanto te celsior ipsa.
„Quantum alijs semper fueras: bella horrida paci
„Subdens, iure fouens pacem, terrenaque iura
„Caelite lance librans, uera exemplaria Regum
420 „Austria sola paris. Hinc tot tibi sceptra sine armis
„Vnus 64 amor, pax una dedit: dumque ardua quaerunt
„Regna alij, a Regnis tu quaereris: obuia porro
„Te fortuna rogat, supplex honor ambit, et almâ
„Fronte tuâ ornari diademata prona precantur". section
425 Regina interea conspectu afflata suorum
Haeserat in medio : nam dum trahit undique matrem
Par soboles, nescit quo primum uergat, et aeque
Ancipitis librat dubium conamen amoris.
In medio sic Terra 65 parens stat fixa, nec unquam
430 Progreditur, quamuis pulcherrimus aduocet Aether
Circumquaque micans: parili nam dum impete gestit
Tendere ad omne latus, totumque affectat Olympum;
Diuiso ambiguae feruore cupidinis haerens
Amittit totum, totum quia vellet amando.
435 Tandem exorsa loqui: „Saluete augusta per aeuum
„Lumina: nosco meos: subitae in praecordia flammae
„Subsiliunt, nec uisa oculis sua pignora cernit
„Matris amor. Quantum o vestri spiraminis haustu
„Impleor! O quantum cognata, sentio ab aurâ
440 „Virtutum ingenitos augeri in corde calores!
„Ten' ego percipio sacros, Fernande 66 , medullis
„Inspirantem aestus, et flamine corda cientem;
„O summum patriae columen, quo uindice primum
,,Didicit spem Germani gens Beltica sceptri:
445 „Cum monstro ceu fixa nouam clademque, nouosque
„Suecorum timuit testis Nordlinga 1 ) timores.
„Tuque, o certa salus, et festinata Sabaudis 67 424. precantur. [ERROR: no reftable :]1) Bitka hod Nördlingena 7. rujna 1634.

-- 32 --


„Quam penetras Iosephe animum! Quam pectora lapsu
„Nectareo mea Nate subis! Rapis impete amoris
450 „Arcano totam matrem, ceu solus adesses,
„Ferdinandiade Leopolde 68 ; petentibus astris
„[Ne Terra inuideat] sero permisse, simulque
„Post fata in Natis Caesar renouate duobus.
„Quantus eras! Nunc quantus ades! Te duplice dono
455 „Ornauit meritum: primum sub Sole corusco,
„Et tandem in superis retulit sua praemia uirtus.
„At post Vngariam deuictam, aequataque palmis
„Proelia, et indomitae munimina subdita Budae 1):
„Post captam haud longi fausto tentamine belli
460 „Strigoniam 2), et celebrem tumulis regalibus Albam 3),
„Naeseliumque 4), Agriamque 5), et longi pontis adactis
„Molibus Exechiam 6) stagna interfusa tegentem:
„Tunc equidem factis meruisti ingentibus ingens,
„Sed mortale decus; hominum te fama secuta est,
465 „Et terrena tuum decorauit adorea 69 nomen.
„Verum ubi ad Ogstendium 7) fatale, atque aspera saltus
„Ercynij 70 , notamque nigro cognomine syluam,
„Fregisti Austriaco Rhemumque 71 , et Lingona 72 ferro,
„Et Regem eximium, qualem uix uiderat ante
470 „Gallia, pugnaces docuisti ponere fastus.
„Tunc tibi non ausa est mortalis laurea frontem
„Cingere, et euectas grandi praeeunte trophaeo
„Suscepere tuas caelestia templa curules.
„Tam cito liquisti. terras post tale superbi
475 „Martis opus, dubiumque fuit num feceris illud,
„Cum iam numen eras. Tantae per saecula laudis,
„Tantae molis erat memorandum fortibus ausis
„Burgundis, Batauis, toti Europaeque timendum 454. Hunc A. — 467. Ercinij A. — 470. Gadia A. [ERROR: no reftable :]1) Budim je oslobođen od Turaka 2. rujna 1686. [ERROR: no reftable :]2) Bitka kod Ostrogona 16. kolovoza 1685. [ERROR: no reftable :]3) Stolni Biograd. [ERROR: no reftable :]4) Neuhäusel (?), otet Turcima 19. kolovoza 1685. [ERROR: no reftable :]5) Jegar (Erlau), osvojen 12. kolovoza 1687. [ERROR: no reftable :]6) Osijek. Dugi most osječki bio je u ono vrijeme na glasu, a otet je Turcima u rujnu 1686. [ERROR: no reftable :]7) Hochstädt, bitka 13. kolovoza 1704.

-- 33 --


„Vincere Borbonidem, atque uno turbine fusos
480 „Tam propere innumeris Gallos spoliasse triumphis.
„Dic, rogo, Diue comes; maiorem Heroa tulisse,
„Aut latura unquam putor Austria?" Subdidit ille: section
„Quae nunc Caesareo felix in culmine regnat
„Sola patrem soboles Leopoldum uincet: ab illo
485 „Virtute, et meritis, me iudice, uincimur omnes.
„Vera loquor : neque enim seu ueri nescius error,
„Seu fallens corrumpit amor praeconia Diuum.
„Quin has ipsa etiam uitasque, animasque caducae
„Materiae uacuas, et apertâ in luce patentes
490 „Perspice; namque omni Leopoldum in Caesare cernes
„Partitum exemplo, uirtutumque aurea dona
„Diuisa in reliquis, in se collecta tenentem.
„Illic arcanae pietatis, amoribus unde
„Afflari tua corda uides; diuina Rodulfum
495 „Sors habet: ast alibi donanda ad munera uelox
„Maxmiliane nites: sedes capit ilia sagacem
„Albertum : unde uapor nimis igneus exit, et ima
„Viscera spectantum bellacibus incitat auris;
„Stat Carolus terror Libyae, et Carthagine 73 uictâ
500 „Haeres Scipiadum. Sed cur, quem Roma ueretur,
„Comparo Romulidis? Vnum Roma inclyta quondam,
„At geminos rexit Caroli uigilantia mundos.
„Singula quid referam? Quosdam constantia tollit,
„Quosdam iuris amor: clementior eminet alter,
505 „Alter prouidior; Leopoldus at omnia: et ingens
„Crescit adhuc cumulus; Carolum quippe edidit Orbi,
„Qui tantum poterit titulis superare parentem.
„Nunc age laxa animos, et amantibus imbibe fibris
„(Nam sic fata iubent) spirantia Numine multo
510 „Ingenia egregiae Prolis: te simplice Diuûm
„Indole fecunda, Caelumque medullitus hauri;
„Qualiter igniferos aduerso obnoxia Fratri
„Luna bibit radios, Phoeboue simillima nubes,
„Cum micat ambiguum terris sparsura nitorem.
515 „Nec mora : sic haustos caelesti ab origine sensus
„Transfunde in Carolum; non ut uirtutis egentem, 499. Lybię... Cartagine.

-- 34 --


„Nam sat habet: tantum natiuis dotibus addat
„Praesidium: crescant uires, ubi magna supersunt
„Patranda, et factis ultra mortalia eundum est.
520 „Sic quos Augustos genuisti, amplissima matrum,
„In Carolum reuoca, te totam posside in illo ;
„Fertilia ut laudum tot saecla domestica, et omnes
„Mireris proauos uernare in mente nepotis.
„Haec ubi perficies, iam nihil uulgare mouenti
525 „Exprome Henrici praesagia, nomine nostro
„Adde haec dicta super: ,Pronepos inuicte, futuri
„,Sperne hostis numerum : uirtus, non copia uincit.
„,Tartara consurgent: tibi monstra frementia Auerni
,„Impinget patefacta palus, et Dite recluso
530 „,Barbara Othomani current ad classica manes 74 .
,„Sed nil Acmetis rabiem, nil robora Thracum,
„,Nil Stygis insidias; tantum, quam cerno parari,
„,Cognatam inuidiam, secretaque pacta minantis
„,Hesperiae 75, Germane, caue; promissa Deorum
535 „,Intemerata tamen, sortisque immota manebit
„,Calcato liuore fides: differre parumper
„,Vis humana potest, sed non infringere fata
„,Firmatura suum stabili sub lege tenorem'". section
Haec ubi dicta, Deam mandata ad munia cursum
540 Maturare monet. Vix ilia excedit ab aula,
Vixque ualet placitis sensum dissoluere nodis,
Quos nectit dulcedo tenax, solatia secum
Fert tamen: et digressa, licet iam longius absit,
Quod cupit, intus habet; fruitur sub pectore pleno
545 Seque, simulque suis, et quae per nubila quassat,
Turcarum excidium resonantibus intonat armis.
Nec minus aligero quacumque per aera uastum
Impete Teutonicos supereuolat ardua fines;
Vndique aperta sinus, ueluti de nube silenti,
550 Occultos animos, atque indeprensa pluendo
Robora, terribiles geminabat Teutonas hosti,
In Martis similem iussos grandescere uultum.
Iam plus posse manum, iam surgere celsius artus
Sponte uident, clypeos nigra rubigine tergi, 519. etfactis A. — 529. dite A. 532. stigis.

-- 35 --


555 Loricas auro flammescere, murice cristas,
Fulgentemque magis mirantur in ensibus iram,
Et conficta nitro praestare tonitrua ueris.
Sic matutinae roseo Pallantidos ore
Ros sudat tacitum, camposque humore maritat:
560 Arcanas potant uires noua germina, et imbrem
Cernere mirantur, quem non sensere, Napaeae. section
Haud stetit interea generosa Herois, idemque
Perfecisse uiam fuit, et mandata Deorum. FINIS LIBRI SECVNDI.

-- --

1 Septentriones stellae Lycaonis dicuntur a fabulosa Callisto Lycaonis Arcadiae Regis filia, quae et Vrsa maior Astronomis. 2 Nimirum Caelum stellatum, quia Stellas fixas, signaque, seu Constellationes sustinet, Signifer nuncupatur. Nunc uulgo Firmamentum. 3 A Longobardis Gothis, dictis Vandalis, Angliae, Scotiae, Gralliae, Hispaniarum, Italiae et c. regna originem deduxerunt. 4 Nimirum Angelorum sub Duce Lucifero. 5 Duplex est ad Currum septentrionalem Vrsa, siue Arctos, nempe maior, et minor. 6 Paradisus. 7 Parrhasia nomen Arcadiae provinciae uetus est: ex qua orta Callisto, seu maior Vrsa, Currui septentrionali id epitheton dedit. 8 XVII. Kal. Decembr. siue decima quinta Nouembr. die S. Leopoldo Austriaco festum Ecclesia celebrat. 9 Dies XXVIII. Septembr. sacer est Winceslao Bohemiae Regi, quem Boleslaus frater impius Mârtyrem fecit. 10 Sanctus Stephanus Vngarorum Rex, et Apostolus, cui primo ob eximia pietatis promerita a Pontifice datum est, ut auream Crucem ante se ferret. Festus ei dies uigesimus Augusti colitur. SS. eius quoque filij Emericus, et Elisabetha, sollemni ritu a Christianorum coetibus celebrantur, alter quarto Nouembr. die, altera decimo nono. 11 Sanctus Henricus Primus huius nominis Imperator sacram habet diem decimam quartam Iulij. 12 Itemque eius Coniux, et Virgo Beatissima Cunegundis, tertia Martij die annuis sollemnijs decoratur. 13 Gades, nunc Gribiltera, oppidum ad columnas Herculis contra Africam. 14 Varia portenta, quae id bellum diuinitus praecesserunt, recensentur in 3° libro. 15 Litui, seu tubae retortae tum in bellis olim, tum in sacrifices adhibebantur. 16 Vigesima circiter die post captum Themesuarium id est quarta Nouembr. 1716. moritur in cunis Leopoldus Austriae Archidux, Caroli VI., et Elisabethae illius.

-- 37 --

17 Iberus Hispaniae flamen; nunc Ebro. 18 Primo Comites Abspurcici dicti erant, qui exinde Marchiones, ac demum Archiduces Austriae. 19 Scilicet Belgradi. 20 Bosphorus Thracius, nunc lo stretto di Costatinopoli. 21 Hellespontus, siue lo stretto de Dardanelli, dicitur Phryxeus, quod fabulae memorent, Helle, Phryxi Thebani sororem, inibi submersam mari nomen dedisse. 22 Themes fluuius, qui Themesuarium alluit. 23 Hadrianopoleos primus conditor Orestes Argiuus fuit, secundus Hadrianus Caesar. 24 Ludouicus Sabaudiae Dux Charlottam Lusignanam Cyprij Regis filiam unicam in matrimonium suscepit. Hinc in Sabaudiam familiam iura ad Cypri Regnum, et ad Hierosolymitanum, quod iuribus Cyprijs annectebatur, defluxerunt. 25 Tartari sic dicuntur a maximo suorum amnium Borystene, qui faucibus suis hinc Praecopitas Tartaros disterminat, illinc eos quos de Buziak, et de Ozakouo aiunt. 26 Nunc Cairo. 27 Nempe Alexandri Magni, cui Pella urbs Macedoniae Regia sedes fuerat, et Regni caput. 28 In Arctico polo hasce constellationes numerant Astronomi circa Currum septentrionalem: Arctophylax, et Helice, Vrsa minor, et maior est. 29 Comptus, siue ornamentum. 30 Graeci schismatici, ac Saracaeni barbari per Apuliam bacchantes ab Henrico fortiter eijciuntur, et Benedictus VIII. Pontifex Roma pulsus, in sedem restituitur. 31 Harpe incuruus gladius, quo a Pallade dato, Perseus Medusam obtruncauit. Sic fabulae. 32 Flexuosis, ac crispis folijs planta. Vnde eius nomine frondentia ornamenta in sculpturis significantur. Fogliami, o Arabeschi. 33 Pluteus, scanzia, o ripostiglio. Spira tortuosa in modum serpentis inflexio. 34 Arsacius, Persicus, ab Arsace uetusto, ac celebri rege Persarum. 35 Otho Magnus, et huius appellationis primus Imperator, armis adegit Daniam, seu Danimarcam, ut Christianam fidem susciperet. Itemque Boleslaum Bohemiae Regem, qui S. Venceslaum fratrem impie necarat, subiugauit, Romana Religione per totam Bohemiam inducta, ac diuulgatâ.

-- 38 --

36 Formosus Papa a contraria factione e fastigio deiectus, Caesaris Arnulphi opem implorauit. Qui Roma captâ, ac seditiosis ultimo supplicio affectis, reddit Vrbem Pontifici. 37 Gregorium VII. Pontificem contra hostes acerrime iuuit, tum armis, tum opibus, Comitissa Etruriae Matildis, uirilium animorum femina, et consanguinea Henrici III. Germanorum Imperatoris. 38 Fridericus Enobarbus, uulgo Barbarossa, post plurima illata damna Romanis, ac Pontifici Alexandro III. tandem poenitentiâ ductus, eidemque conciliatus, Palaestinam expeditionem suscepit: ubi postquam Soladinum Hierosolymae Tyrannum magnis cladibus affecisset, in fluuio quodam Syriae, dum corpus abluit, miserrime submersus est, uir imprimis bello acer, ac inter Duces clarissimus. 39 Sigismundus (siue ut Tacitus uocat Segimundus) Imperator, Haereticorum flagellum, Io. Hus, et Io. Rochesanam Nouatores in concilio Constantiensi combussit. 40 Lotarius Ludouici Pij filius, post exhausta plurima bella, Caelo arma resignauit, et Monachus effectus est. 41 Gratificaturus Pontifici Io. VIII. Carolus Caluus Imperator, in Italiam cum exercitu uenit, et e Neapolitano Regno dominantes Saracenos propulsauit. 42 Henricus Auceps Caesar, maxima clade reppulit Vngaros Ethnicos in Germanorum exitium irruentes. 43 C. Marius in Narbonensi Galliâ olim maximum numerum Cimbrorum, ac Teutonum profligarat. 44 Saxoniae fluuius. Nunc Lab. 45 Drusum Octauiani Augusti priuignum, et Germanici Caesaris patrem a ripâ Albis fluuij quidam, ut aiunt, panicus terror auertit in fugam. 46 Arminius Germanorum Dux, occiso Quintilio Varo Octauiani Praetore, deletisque per Germaniam Romanis, diu contra Romam certauit. 47 Visurgis celebre flumen Germaniae, prope Bremam oppidum fluens. Nunc Vuger. 48 Catti, et Cherusci uetusta uocabula populorum Germaniae, quos triumpharunt Romani, ut patet ex Fastis triumphalibus, sed utique non peruicerunt. 49 Iudae Machabaeo pro patrijs legibus Contra Antiochum Syriae Regem pugnanti missus est aureus e Caelo gladius, ut 2°. Machab. cap. XV. 50 Orontes Syriae fluuius. 51 Sanctus Henricus usus est in bellis sacro gladio D. Adriani militis, et martyris, ut narrat Cuspinianus.

-- 39 --

52 In Septentrionalibus plagis, et Australibus. Nam in Tropicis Cancri, et Capricorni fiunt solstitia, et sol non ultra progreditur, sed quasi sistit iter suum, cursumque retroagit. 53 Ad ann. Christ. 1189. Leopoldus Austriae, et Styriae Dux, cognomento uirtuosus, transmittens in Hierosolymitanam expeditionem, post contusos multis caedibus Turcas, ipse primus Ptolemaidis praecipuae Phoenicum urbis muros conscendit, tanto hostium caesorum cruore perfusus, ut totam clamydem, quae alba erat, loricamque rubras ostentauerit, praeterquam in eâ parte, quae balteo, seu militari cingulo operiebatur. Hinc suum stemma Austriaci deduxerunt, nimirum candidam fasciam in campo purpureo. 54 Allobroges populi olim totam Sabaudiam, et partem Delphinatus comprehendebant. 55 Serenissimus Eugenius e Regalibus familiis Austriaca, et Borboniâ per feminas stirpem trahit. 56 Videlicet Sanctum Leopoldum Austriacum. 57 Ferdinandus Magellanus cum sua Naui, quam Victoriam exinde appellarunt, narratur totum terrarum Orbem circumnauigasse, iubente Carolo V. Austriaco. 58 Gangaridae populi in extremâ Asia, Gangem fluuium accolentes. 59 Indus fluuius, unde Indiae Asiaticae nomen, septeno ore in Oceanum Eoum emittitur. 60 Chloris, seu Flora, florum Dea. 61 V. S. Dion. de Cael. Hierarch. S. Thom, p. pr., et maxime S. August., de Genesi ad lit. 62 Carolingi, siue stirps Caroli Magni, orti e Franconia Germaniae Prouinciâ. Boiarij, seu Bauari, nempe Ducum Bauariae progenies. 63 Ducum Sueuiae familia, qua in Conradino a Rege Carolo Andegauensi Neapoli decollate expirante, Imperium susceperunt Austriaci. 64 Vulgatum est Distichon:
Bella gerant alij; tu felix Austria nube :
Nam quae Mars alijs dat tibi regna Venus.
Sic ultro occurrentem Burgundiam, sic Hispaniam sibi Austriaca domus adiunxit.
65 Ratio Philosophica, cur in medio aere aura stet; scilicet, quia quoquouersus aequaliter grauitat, siue, ut Latine dicam, propendet. 66 Ferdinandus III. Caroli nunc imperantis auus Suecos post obitum Gustaui Adolfi Regis, adhuc per Germaniam superbientes magno proelio primus fudit apud Nordlingam. 67 Iosephus frater Caroli occupatam totam propemodum a Gallis Sabaudiam breui tempore ductu Principis Eugenij liberauit. 68 Leopoldus Ferdinandi III. filius, et Caroli regnantis Pater.

-- 40 --

69 Militaris gloria. 70 Sylua nigra, ad quam fusi maxima clade sunt Galli, pars antiquae syluae Hercyniae esse perhibetur. 71 Rhemi populi. Nunc il Contorno di Rems, in Galliâ. 72 Lingones populi. Nunc il Contorno di Langres, in Galliâ. 73 Tunetum in Africa, nunc Tunes, cepit Carolus Quintus: urbem non longe a situ, ubi olim Carthago steterat, aedificatam. 74 In quarto libro Sultanorum subsidium aduentantes, finguntur. 75 Hispanorum motus contra Caesarem, Othomanico bello implicitum, innuuntur. FINIS.

-- --

Vade retro


Durdevic, Ignjat (1675-1737) [1717]: Eugenii a Sabaudia... epinicium, versio electronica, versus 984, verborum 8618, ed. Duro Korbler [genus: poesis - epica; paratextus prosaici] [numerus verborum] [djurdjev-i-epinicium.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.