Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Jan Panonije (1434-1472) [1447, Italia; Hungaria]: Epigrammata et elegiae, versio electronica, 5735 versus, verborum 37748, ed. Sandor Kovacs [genus: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [numerus verborum] [ian-pan-epigr-eleg.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Quodnam hoc tam clara sidus sub luce refulget, Nec timet in medio praenituisse die? Fulva Cleonaei certe per terga Leonis, Celsius aestivos, sol agit acer, equos. Nec prodire vagas permittens longius umbras, In caput Aethiopum spicula recta iacit. Omnia nunc flagrant, nec caligantia puri Cetera caeruleam Noctis variantia pallam, Praestrictum radiis occuluere iubar, Una tamen longe reliquis audacior astris, Contemto Phoebi Stella nitore micat. Quantus conspicuo rutilans fulgore cometes, Nuntiat horrenda, bella cruenta, iuba. Sed tu, ( Grata Sive novum coelo modo te Deus addidit ignem, Ac solis fessae, iussit adesse, faci. Felix cui soli fas est haud cedere Phoebo, Non tantum noctis quae potes esse decus.) Nil dirum, nil triste Pelle procul quicquid fata sinistra parant. Saturni tu frigus iners, tu Martis iniqui Ardores, placida corrige temperie. Perfice ne terris noceant Arcturus et Haedus, Arcturus ventis, saevior Haedus aquis. Grandine flaventes ne pulset Scorpius uvas, Ne segetes nimio torreat igne canis. Neu miseros turbet nautas nimbosus Orion, Orion clava, nec minus ense ferox. Sed pius insanis defendat Castor ab undis Limite quas certo duxerit Ursa rates. Semina centeno reddat cum foenore tellus, Unda ferat pisces, aura salubris aves. Per te vexato redeat concordia mundo, Ianus et aeterna comprimat arma fera. Esto quidem late Sed magis afflictas respice Pannonias, Verte pharetratos Phryxi trans aequora Turcos, Quos male nunc Hister submovet amne suo. Fac regem observent proceres, rex ipse, fideli Consilio procerum, se regat et patriam. Omnia sic roseis cedant tibi sidera flammis, Sic tuus occiduas, nesciat ignis aquas.
Jan Panonije (1434-1472) [1447, Italia; Hungaria]: Epigrammata et elegiae, versio electronica, 5735 versus, verborum 37748, ed. Sandor Kovacs [genus: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [numerus verborum] [ian-pan-epigr-eleg.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.