Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Jan Panonije (1434-1472) [1447, Italia; Hungaria]: Epigrammata et elegiae, versio electronica, 5735 versus, verborum 37748, ed. Sandor Kovacs [genus: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [numerus verborum] [ian-pan-epigr-eleg.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

12. AD ANTONIUM MARIAM, DE CONIUGE DUCENDA
En novus ad nostras perfertur nuntius aures,
Te studium sacris applicuisse toris.
Gaudeo, et hoc coeptum ne mens tua deserat, hortor,
Propositum laudo, consiliumque tuum.
Est bona pars hominum, thalamos quae damnet et odit,
A quorum numero me procul esse velim.
Ipse Deus fertur lectum statuisse iugalem,
Cum lutulenta hominem composuisset humo.
Neve aliquis seros caelebs remaneret in annos,
Romanae cautum legibus urbis erat.
Ergo et Romulidis sacratae vincula taedae,
Constat et aeterno complacuisse Deo.
Iure tua est igitur cuivis laudanda voluntas,
Iure igitur coniux, et pater esse cupis.
Sed festas matura faces cum tempora poscent,
Luxque celebrandis venerit apta toris;
Quilibet egregio tecum certabit amicus
Munere, dans animi, pignora certa, sui.
Nos nec ebur nitidum, nec fulvi dona metalli.
Nec dabimus culta, tegmina facta, manu.
At saltem argutum numeris Hymenaea canemus;
Dicemusque aptos, ore sonante, modos.
Sed tamen interea Superos orabimus omnes,
Fundemusque preces, et pia vota Deis,
Ut te dignentur casta donare puella,
Quae referat mores, non aliena, tuos.
Praecipue nostris offertur idonea votis,
Diva, domum cuius sustinet altus Eryx.
Hanc igitur votis, et supplice voce, vocabo,
Haec placido iustas excipit ore preces.
Alma Venus, cuius, quicquid fert pontus et aether
Quicquid alit tellus, gignitur officio;
Nata Tonante Venus, qua nulla potentior alto
Regnat Diva polo; nata Tonante Venus!
Sive Cytheriaca segnis spatiaris arena,
Sive Gundi celebras litora, sive Paphi,
Sive sub Idalia requiescis molliter umbra,
Sive in Acidalio corpora fonte lavas,
Huc ades, et niveas frenis adiunge columbas,
Te Charites, geminus te comitetur Amor.
Et quoniam duce te, Phrygius sua praemia iudex
Vexit ad Iliacas, per freta longa, domos;
Da, valeat castam, duce te, reperire puellam,
Hic, pro quo blandas fundimus ore preces.
Tu cultus matrum, tu formas, Diva, recenses,
Tu loca sidereo lumine cuncta notas.
Quicquid agunt terrae, coelo specularis ab alto,
Cernis quo maneat bella puella loco.
Tu sis monstratrix, tu mutua foedera iunge,
Tu compone suo, corpora bina, toro.
Hoc, precor, efficias; sic, dum cum Marte iacebis,
Impediant lectum, vincula nulla, tuum!
Sic habeas iuvenes, semper tua signa sequentes,
Militiamque tuam multa puella colat!
Sic tua Panchaeis nunquam vacet ignibus ara,
Nec timeat saevos, Idalis umbra, Notos!
Sis semper niveis superes Tritonida membris.
Nec vincat formam, Iuno superba, tuam!
Sic nunquam trepidae fugiant tua frena columbae,
Sub iuga nec iussus, ire recuset olor!
Disce autem, qualem poscant mea vota puellam,
Ne te quaerentem, devius error agat.
Effice, praeclaris sponsum virtutibus aequet,
Labe vacent mores, corpora labe vacent.
Nobilis est sponsus; generosam quaere puellam;
Est facilis; facilem quaerere, Diva, stude.
Est pius, est prudens, gravis est, moderatus et aequus,
Sit pia, sit prudens, aequa, modesta, gravis.
Fac servet castos, plus quam Lucretia, mores,
Quippe vir est ipso castior Hippolyto.
Integer est sponsus; sanctam perquire puellam,
Est mitis; mitem quaerere, Diva, stude.
Et quoniam ingenuas, sponsus non negligit, artes,
Quodvis femineae calleat artis opus.
Stamine praegnantem, norit bene volvere, fusum.
Et Tyrium Phrygia pingere tegmen acu.
Palladio raras, denset bene pectine, telas,
Velleraque artifici, molliat alba, manu.
Sic facie praestans, ut sidera vincat ocellis,
Eius, sit formae, forma secunda, tuae.
Purpureisque genis candorem misceat; aequent
Lactea colla, nives: rubra labella, rosas.
Haec si praestiteris, violas et lilia passim,
Spargam, devota, per tua templa, manu.
Tum laudes cantabo tuas, et tura cremabo,
Quae legit in silva divite mollis Arabs.
Vade retro

Vade porro


Jan Panonije (1434-1472) [1447, Italia; Hungaria]: Epigrammata et elegiae, versio electronica, 5735 versus, verborum 37748, ed. Sandor Kovacs [genus: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [numerus verborum] [ian-pan-epigr-eleg.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.