Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Jan Panonije (1434-1472) [1447, Italia; Hungaria]: Epigrammata et elegiae, versio electronica, 5735 versus, verborum 37748, ed. Sandor Kovacs [genus: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [numerus verborum] [ian-pan-epigr-eleg.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

418. AD EUNDEM
Unde tibi, ut, nuper quod erat pice nigrius atra,
Tam subito rutilum sit, Galeotte, caput?
Non magis intonsi, radiat coma torta, Sicambri,
Nec si quam Crathis perluit aut Sybaris.
Quae, precor, ars istud, vel quae fortuna peregit?
An potius Divum nobile munus habes?
Hoc mirum, posset mutatis addere formis,
In nova discrevit qui rude membra chaos.
Ipse ego te primo dubitavi agnoscere visu,
Mox fictum dixi ferre capillitium.
Iam tango, vix credo tamen; cura irrita multis,
Canitiem tincto dissimulare pilo.
Hic nihil est fuci, sed de radicibus imis
Pullulat, et penitus nascitur iste color.
Ergo ut vera tibi est, ita sit longaeva iuventus,
Nec decus hoc senio laeserit ulla dies.
Quae fieri e pulla potuit sic flava, meretur
Ut fiat nunquam candida caesaries.
Vade retro

Vade porro


Jan Panonije (1434-1472) [1447, Italia; Hungaria]: Epigrammata et elegiae, versio electronica, 5735 versus, verborum 37748, ed. Sandor Kovacs [genus: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [numerus verborum] [ian-pan-epigr-eleg.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.