Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Jan Panonije (1434-1472) [1447, Italia; Hungaria]: Epigrammata et elegiae, versio electronica, 5735 versus, verborum 37748, ed. Sandor Kovacs [genus: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [numerus verborum] [ian-pan-epigr-eleg.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

414. FRAGMENTUM
Magna fuere quidem, et quae ullis promittere votis,
Vel quamvis avidus non foret ausus homo.
At quantum est minimo totum se immittere pani,
Et magnum exiguo claudere in orbe Deum?
Quantum est, se nobis totum praebere fruendum,
Et tamen a toto comminuisse nihil?
Cum dedit illa quidem, vicit sua munera Christus,
Cum dat se, donis vincitur ipse suis.
O amor, o pietas! post omnia se dedit ipsum,
Qui se iam dederat, plus dare quid poterat?
Vade retro

Vade porro


Jan Panonije (1434-1472) [1447, Italia; Hungaria]: Epigrammata et elegiae, versio electronica, 5735 versus, verborum 37748, ed. Sandor Kovacs [genus: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [numerus verborum] [ian-pan-epigr-eleg.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.