Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Jan Panonije (1434-1472) [1447, Italia; Hungaria]: Epigrammata et elegiae, versio electronica, 5735 versus, verborum 37748, ed. Sandor Kovacs [genus: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [numerus verborum] [ian-pan-epigr-eleg.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

405. AD GALEOTTUM
Esse quid hoc dicam? rediit, Galeotte, libellus,
Pagina sed nullas, rettulit alba notas.
Ast ego Aristarchi stellas et acuta verebar
Spicula, Maeonium quis iugulatur opus.
Quid faciam, nisi uti placuisse vel omnia credam,
Omnia vel prorsus displicuisse tibi?
Omnia qui possunt placuisse? relinquitur ergo,
Omnia iudicio displicuisse tuo.
Est quiddam ulterius; facturas taedia nugas,
Ne legisse quidem, te, Galeotte, puto.
Vade retro

Vade porro


Jan Panonije (1434-1472) [1447, Italia; Hungaria]: Epigrammata et elegiae, versio electronica, 5735 versus, verborum 37748, ed. Sandor Kovacs [genus: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [numerus verborum] [ian-pan-epigr-eleg.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.