Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Jan Panonije (1434-1472) [1447, Italia; Hungaria]: Epigrammata et elegiae, versio electronica, 5735 versus, verborum 37748, ed. Sandor Kovacs [genus: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [numerus verborum] [ian-pan-epigr-eleg.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

63. CUIDAM ARDUA SUADENTI
Quae mihi misisti Clarium redolentia vatem,
Accepi placido, carmina docta, sinu.
In quibus altarum memorans praeconia laudum
Siderei tollis me super astra poli,
Ac me sanguineas hortaris dicere, pugnas,
Et tot magnanimum splendida gesta ducum.
Si mihi Pierium praestabit Apollo favorem,
Parebo monitis, clare poeta, tuis.
Sed mihi Castalium nec spirant pectora nectar,
Nec sunt Aonio labra rigata lacu.
Non mihi Pegaseae veniunt in carmina vires,
Ut possim tantos edere voce duces.
Non verso tantum tenero sub pectore robur,
Tanta negant humeri pondera ferre mei.
Postmodo maturis fuero cum doctior annis,
Si potero monitus forte subibo tuos,
Interea fixum teneas sub corde Ioannem,
Digna Maronea carmina voce canens.
Vade retro

Vade porro


Jan Panonije (1434-1472) [1447, Italia; Hungaria]: Epigrammata et elegiae, versio electronica, 5735 versus, verborum 37748, ed. Sandor Kovacs [genus: poesis - epigramma; poesis - elegia; poesis - carmen] [numerus verborum] [ian-pan-epigr-eleg.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.