Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1703]: Plorantis Croatiae saecula duo, versio electronica, 2815 versus, verborum 19809 [genus: poesis - epica; poesis - elegia; paratextus prosaici] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-plorantis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

AD COMITEM MARSILIUM, CAESAREUM LEGATUM.
Post tot Bellorum motus faustosque triumphos,
In nova cum Turcis oscula Pacis eo.
Atque ut majori jungi videamur amore,
Propria cedo illi, te mediante, loca.
Dura mihi (fateor) sunt oscula, cessio dura:
Rarus amor nimìs hic, insolitusque modus.
Antè nec à victa me extorserat oscula Turcus:
Oscula nec victi fida fuere mihi.
Cedere non didici patrias sine sanguine terras:

-- 92 --


Maxima conditio semper in ense fuit.
Oscula dilectis mea servabantur amicis:
Credebam, scelus est, prostituisse sacrum.
Sed quia sic voluit Deus, et Rex mandat: utrique
Paret, Amice vides, obsequiosa fides.
Scilicet in Coelis cùm regnet Jupiter altus:
In terris Caesar jura suprema tenet.
Tanta pii tamen est clementia Caesaris; hosti
Ut victo vitam victor opesque sinat.
Hinc noscat, si qua, Thrax, relligione tenetur,
Quicquid habet, debet Caesari id omne meo.
At ne posteritas, hoc me fecisse timore,
Aut facili quadam de ratione, putet:
Tu mihi testis eris; quo robore polleo, quaque
Mente: mihi quòd Thrax non metuendus erat.
Nosti etenim populum fortem simul atque fidelem:
Hosti et amicitiae pro ratione datum.
Cedere tot terras: medium, inquam, cedere regnum:
Res vicino esset cedere dura bono.
Namque aliunde meos, undis obnoxia et auris
Damnosis, natos parva coarctat humus.
Das hosti Turim sub Castaneapolis arce:
Non doleo; Turca est aedificata manu.
Dubiciam cedis, famosi nominis arcem:
Et Jesenovacii lignea castra loci.
Haec mihi cor aliquo tangunt, Ferdnande, dolore:
Hìc mea sunt summo sacra peracta Deo.
Nec me tanta movet concessae cura Gradiscae:
Apparent veteris vix ibi signa loci.
Pinguia Sirmiaci didicerunt oppida ruris,
Adversas omni tempore ferre vices.

-- 93 --


Ut Deus et Caesar clemens vult, omnia fiant.
Majus ab hinc cedat, crescat, utrique decus.
Si tamen hac aliquid sperandum Pace supersit:
Quam vix condicto tempore stare putem:
Opto; ut Jajcensis claves tibi praebeat arcis,
Paulò post Bello, Turcia, victa novo.
Ut; qui nunc Regnum dirimis nos inter et hostem:
Lauderis; totum restituisse mihi.
Vade bonîs avibȗs: rediturus sic aliquando,
Redde mihi Bossnam et Sirmia rura. Vale.

Vade retro

Vade porro


Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1703]: Plorantis Croatiae saecula duo, versio electronica, 2815 versus, verborum 19809 [genus: poesis - epica; poesis - elegia; paratextus prosaici] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-plorantis.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.