Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1703]: Plorantis Croatiae saecula duo, versio electronica, 2815 versus, verborum 19809 [genus: poesis - epica; poesis - elegia; paratextus prosaici] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-plorantis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

-- vi --

LECTORI BENEVOLO SALUTEM.

Plurimas, amice Lector, dolentis Patriae lacrymas rudi brevique carmine perstringo: quas volumina non caperent. Incultum, rei materia popostulabat: multo, plerique fastidiuntur. Neque mihi, super immenso arumnarum pelago versanti, plùs verborum lepor et dictionis ornatus ad ostentationem, quam impetuosus clamor et inordinatus gemitus ad compassonem conveniebat. Vereor niilominus, ne sic judiciis omnium, quàm desideriis minùs fecerim. Velim verò, cùm ingenii mihi graviorem censuram dederis, otiis privatum excusa. Utì enim,
Carmina secessum, tempus quoque et otia quaerunt:
Scribenti deerant haec tria, crede, mihi.

Occurrent insuper in hoc poëmate, Nomina quaedam, Latinae Poëseos et Gramatices regulis non accomodata: ea, nolim, errori aut inadvertentiae meae imputes. Genus enim et quantitatem ipsorum juxta vernaculam expressi. Hinc urbium saepè masculina, fluminum verò foeminina epitheta, et Vocalem ante plures Consonantes abbreviatam, leges. Ita Illyrici postulabat idiomatis proprietas, Latinis aut Graecis necesitatibus non coërcenda: quibus aut generis aut pronuntiationis natura alteraretur. Ob id in Berislav et Jastrebarsko mediae syllabae naturâ breves, nullâ positione corripiendae fuerunt. tanto minùs Nominum patriorum genera peregrinae consuetudinis gratiâ immutari debebant. Ita etiam et litteras pro possibili conformavi. Quare ç, pro cs vel ts: c', pro ch vel tj: c semper eandem acutam vocem faciente, quam apud Latinos ante i et e habet: cujus pronuntiationem ante a, o et u, k nobis usitatum distinguit. Í pro lj, ly vel ùt Itali scribunt gli: ñ pro nj, ny, vel Italo more gn: z pro x, vel sh, quasi liquefacto z, accepi: dum secus multiplicatis ita litteris nequaquam perfectè possunt

-- vii --

exprimi. Y quoquè cùm vocalis sit, accepi pro ea, qua indigent perquam frequenter Illyrii ante r alteram consonantem praecedens, quae ab alijs malè per a, e, et o scribitur; ego hactenus per ö, et ë rectiùs expressum censui: tamen cùm vocalis sit exmittendam haud existimabam. Quae, et plura alia, in Orthographia mea Illyricana, sive absoluta Latinis elementis voces Croaticas describendi methodo, clariùs exhibentur Quaedam etiam Nomina propria significativa latinizavi. ùti Banale pratum, pro Baña Luka: Salsa petra pro Slan kamen, Salan kemen.
Karlopolis, pro Karlovac, sive Karlostadio. ita et à
Latinis usitata Croaticè dixi, utì Hyrvathia, pro
Croatia: cùm et antiqui Graeci et Patrij Scrip-
tores Chrovathiam scripserint, et nos
Hyrvati vocemur: Kulpa et Kup-
pa pro Kolapi flumine et
si quae alia. Boni con-
sule. Candide Le-
ctor, hanc
opelam,
et
Vale.

Vade retro


Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1703]: Plorantis Croatiae saecula duo, versio electronica, 2815 versus, verborum 19809 [genus: poesis - epica; poesis - elegia; paratextus prosaici] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-plorantis.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.