Dumanic, MarkoBernardi, Jerolim (1628-1701; oko 1688-1773) [1701]: Synopsis virorum illustrium Spalatensium, versio electronica, verborum 6745, versus 158, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - catalogus virorum] [numerus verborum] [dumanic-m-synopsis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Pater frater Valerius de Spalato. Quam utilia sint ad aeternam consequendam salutem opera bona, serio ostendit venerabilis Dei servus pater frater Valerius de Spalato[ERROR: no reftable :]
Ex Spaleto. ordinis praedicatorum. Hic optimus pater magnis virtutibus pollens, habita superiorum licentia, in Hierusalem perrexit; quibus locis devote adoratis in Dalmatiam redire statuit. Verum in navi quam conscenderat, repente dissolutione[ERROR: no reftable :]
Ex dissolutionem. sui corporis imminente, magna exhibens devotionis signa mortuus est atque ad portum aeternitatis, uti pie creditur, citius quam quo remeabat pervenit. Cujus corpus dum de more nautae in mare projicere vellent, stupide se abstinuerunt, quia cilicium carni ita adstrictum invenerant ut nullatenus illud evellere potuerint; sicque confirmati de tanta viri sanctitate, toto tempore quo secum una simul habuerunt diligenti attentione servatum patribus praedicatoribus sui ordinis in Cydoniae insula prope Cretam in Graecia magno pro munere donarunt, a quibus honorifice conditum fuit in deposito particulari in ecclesia nominis sancti Nicolai atque ab eisdem in capitulo generali celebrato Romae 1608. relatum. Plod. part. 2, l. 4, pag. 397 et ex actis ejusdem capituli generalis

|