Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Dumanic, MarkoBernardi, Jerolim (1628-1701; oko 1688-1773) [1701]: Synopsis virorum illustrium Spalatensium, versio electronica, verborum 6745, versus 158, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - catalogus virorum] [numerus verborum] [dumanic-m-synopsis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Nicolaus Biancovich Spalatensis, canonicus, vicarius archiepiscopalis et Apostolicus dioecesis Macarschensis et etiam Scardonensis, vere juxta Sapientis verbum animam sortitus est bonam, nemini molestus, nemini gravis, sed contra omnibus jucundus, omnibus suavis, numquam animos extulit, sed demisse humiliterque se gessit. In ecclesia, quam sub invocatione sancti Philippi Nerii propriis impensis aedificavit Spalati prope domum suae habitationis, nihil eorum praetermisit, aut praetermittit, quae ad majorem Dei cultum et gloriam animarumque salutem faciunt, quaerens non quae sua sunt, sed quae Jesu Christi. Synodum Stephani Cosmi, archiepiscopi Spalatensis, ex Latina in linguam Illyricam vertit et suis impensis edidit ad hoc ut omnes dioecesis et provinciae Spalatensis parochi Illyrici pie sancteque exercere possint officium suum parochiale. Factus episcopus Macarschensis, populi illi dant gloriam Deo pro tam pio antistite, ut credunt caelitus sibi concesso, cujus sapientia, discretione et mansuetudine gubernantur magna cum pace, caritate,[ERROR: no reftable :] Ex charitate. concordia et tranquillitate [ERROR: no reftable :](a)).[ERROR: no reftable :] (a) Venerabilis praesul, natus Spalati die 15. Augusti 1645, plenus dierum et meritis die 10. Augusti anni 1730. in osculo Domini Macarschae pie obiit conditusque est in aede cathedrali, ad cujus sepulchrum usque adhuc pro beneficiis receptis vel recipiendis fideles magno devotionis affectu crebro solent accedere. Vitam ejus admirabilem virtutibus et signis refertam non solum Farlati tomo 4. in Episcopis Macarensibus conscripsit Latine, verum etiam vir eruditus Joannes Josephus Pavlovich Lucich, juris utriusque doctor, canonicus Macarensis anno 1798. Venetiis apud Sebastianum Coleti Illyrico sermone culte et prolixe evulgavit, quam academicus [ex accademicus] quidam Taurinensis Italice pari venustate redditam anno 1800. typis item Venetiis [ex Venetis] edidit.

Vade retro

Vade porro


Dumanic, MarkoBernardi, Jerolim (1628-1701; oko 1688-1773) [1701]: Synopsis virorum illustrium Spalatensium, versio electronica, verborum 6745, versus 158, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - catalogus virorum] [numerus verborum] [dumanic-m-synopsis.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.