Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Dumanic, MarkoBernardi, Jerolim (1628-1701; oko 1688-1773) [1701]: Synopsis virorum illustrium Spalatensium, versio electronica, verborum 6745, versus 158, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - catalogus virorum] [numerus verborum] [dumanic-m-synopsis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Hieronymus Dumaneus, Marci Dumanei, auctoris hujus operis, ex fratre nepos, et ab eodem missus Graecium studiorum caussa, atque ab archiepiscopo Spalatensi Stephano Cosmi in ipso die sui discessus prima tonsura initiatus fuit. Qualis ejus profectus in studiis, qualis morum probitas, modestia, humanitas, industria, conversatio cum omnibus in illa celebri universitate, testimonialis quae asservatur in sua domo satis demonstrat. Absolutis studiis, cum esset in itinere reversurus in patriam, a venerabili capitulo hujus ecclesiae Spalatensis electus est canonicus loco alterius defuncti (a).[ERROR: no reftable :] (a) Quae sequuntur, addita sunt a Hieronymo canonico Bernardi, Spalatensis ecclesiae primicerio, de quo loquitur Farlatus, praesertim in vita Joannis Ravennatis [ex Ravenatis], primi archiepiscopi, seu ubi describit inventionem sui corporis. Per triennium docuit universam philosophiam in domo sua. Egit aliquantum temporis et partes advocati in foro ecclesiastico, postea archiepiscopus Cosmi fecit eum auditorem suum generalem ut et illustrissimus Cupilli, ejus successor in archiepiscopatu Spalatino. Sed talis homo, qui ob doctrinam et optimos mores, ad quos accedebat candida oris venustas et forma corporis procera et elegans, ab omnibus bonis amabatur et habitus in pretio anno 1710, die 27. Maji, trigesimo nono aetatis suae anno, pleuritide fuit peremptus. Tumulatus est in uno ex sepulcris canonicorum ecclesiae Spalatensis in choro a parte dextra throni archiepiscopali, ubi etiam quiescit sequens ejus patruus Marcus, canonicus et primicerius.

Vade retro


Dumanic, MarkoBernardi, Jerolim (1628-1701; oko 1688-1773) [1701]: Synopsis virorum illustrium Spalatensium, versio electronica, verborum 6745, versus 158, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - catalogus virorum] [numerus verborum] [dumanic-m-synopsis.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.