Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Dumanic, MarkoBernardi, Jerolim (1628-1701; oko 1688-1773) [1701]: Synopsis virorum illustrium Spalatensium, versio electronica, verborum 6745, versus 158, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - catalogus virorum] [numerus verborum] [dumanic-m-synopsis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Thomas Chrancus, patritius Spalatensis aeque ac Brachiensis, in faciendis versibus Latinis erat adeo felix ut annos natus non plus viginti eos versus funderet quos viris doctis et qui in eo studio plurimum elaborarint componere satis esset.

Marci Maruli:
Nondum bis geminum memorant tua tempora lustrum,
Tandem maturos edis ab ore sonos.
Sed non est coepisse satis: persistere oportet
Quisquis par magnis vatibus esse cupit.
Perge igitur multisque tuis comes ire memento 5
Usque ad Pierii culmina, Chrance, jugi.
Carmina cum Musis tibi tunc dictabit Apollo,
Quae praesens aetas posteriorque leget.
Ergo primitias frugum, jucunde, tuarum
Ad justam messem crescere, Chrance, sine. 10
Ore rudi culicem cecinit Maro, mox tamen idem
Arma virum miris rettulit[ERROR: no reftable :] Ex retulit ille modis.
Post ranas muresque suos divinus Homerus
Victurum saeclis omnibus egit opus.
Nemo repente fuit sat magno dignus honore, 15
Grandescitque suo planta novella die,
Quaeque humili raras gestabat stipite frondes,
Jam pandit ramos fertque sub astra caput.
Vade retro

Vade porro


Dumanic, MarkoBernardi, Jerolim (1628-1701; oko 1688-1773) [1701]: Synopsis virorum illustrium Spalatensium, versio electronica, verborum 6745, versus 158, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - catalogus virorum] [numerus verborum] [dumanic-m-synopsis.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.