Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Dumanic, MarkoBernardi, Jerolim (1628-1701; oko 1688-1773) [1701]: Synopsis virorum illustrium Spalatensium, versio electronica, verborum 6745, versus 158, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - catalogus virorum] [numerus verborum] [dumanic-m-synopsis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Simon Selymbrius Spalatensis a puero omne studium ad humaniores literas contulit, in eisque non inanes progressus fecit, sed editos atque sublimes. Poesim vero Latinam, ad quam a natura ferebatur, toto pectore complexus est, ac epici quidem carminis fuit summus artifex. Obiit anno 1496. florenti adhuc aetate; reliquit tamen multa carmina, et cum optimis aliorum poetarum comparanda, ex quibus plura extant apud me, duo maxime, uno quorum Vitum Ruschium, episcopum Dumnensem, patria Pharensem laudat, quorum altero Venetos ex Sibylla[ERROR: no reftable :] Ex Sybilla. Erythraea orbis dominos vaticinatus est.

Francisci Martiniaci:
Vidit Erythraeo quondam responsa sub antro,
Quae dedit exculto docta Sibylla sono,
Et stupuit certo mutatos ordine cantus
Vixque suum vates esse putaret opus.
Mox tulit ad sacras Virgo sua scripta Sibyllas 5
Atque his: "Simonidos ore loquamur", ait.
Assensere omnes, inde una voce sonabant:
"Hic solus nostri carminis auctor eat."
Sis igitur felix, vatum pia curva catervae
Fatidicae, et tanto munere laetus agas. 10
Marci Maruli:
Occidit in teneris Simon Selymbrius[ERROR: no reftable :] Ex Solymbrius annis,
Incepit doctis cum resonare modis.
Gaudebat tali Musarum coetus alumno,
Frigida nunc lachrymis irrigat ossa suis;
Nam mage maturum vitam si ferret in aevum, 5
Vatibus antiquis annumerandus erat.
Vade retro

Vade porro


Dumanic, MarkoBernardi, Jerolim (1628-1701; oko 1688-1773) [1701]: Synopsis virorum illustrium Spalatensium, versio electronica, verborum 6745, versus 158, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - catalogus virorum] [numerus verborum] [dumanic-m-synopsis.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.