Dumanic, MarkoBernardi, Jerolim (1628-1701; oko 1688-1773) [1701]: Synopsis virorum illustrium Spalatensium, versio electronica, verborum 6745, versus 158, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - catalogus virorum] [numerus verborum] [dumanic-m-synopsis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Ejusmodi operibus, quorum major pars typis impressa et per totum orbem diffusa est, meruit ut summis laudibus a literatis[ERROR: no reftable :]
Ex litteratis. omnibus elatus fuerit. Inter quos duo sunt, alter Raphael Levacovich, qui in suis lucubrationibus Marcum Marulum vocat post divum Hieronymum Dalmatiae secundam gloriam, alter vero Gulielmus Eysengrein in catalogo doctorum orthodoxae matris ecclesiae Marulum appellat virum doctum, sacrarum literarum imprimis[ERROR: no reftable :]
Ex in primis. eruditum, ingenio clarum, disertum eloquio, fidei propugnatorem acerrimum, principem suae aetatis philosophum, poetam gravem et ingeniosum, sacrarum literarum scientia nemini secundum. In ecclesia sancti Francisci extra muros sepultus fuit. Quia vero locus ubi situs erat non agnoscebatur ex inscriptione, ideo multis annis post ejus obitum instauratus fuit tumulus et ad decus familiae apposita sequens inscriptio:
Marco Marulo, magno patruo,
vitae candore,
nobilitate ac doctrina praeclaro,
patrique ejusdem nominis
optime merito
Alexander Marulus ac fratres
monumentum instauraverunt.

|