Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Dumanic, MarkoBernardi, Jerolim (1628-1701; oko 1688-1773) [1701]: Synopsis virorum illustrium Spalatensium, versio electronica, verborum 6745, versus 158, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - catalogus virorum] [numerus verborum] [dumanic-m-synopsis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Marcus Marulus, patritius Spalatensis, Nicolai atque Bonae, matronae gravissimae, quae fuit soror Jancii Leonis Alberti, equitis aurati, patritii honoratissimi, filius, in gymnasio Patavino sub Colla Firmiano, Tydeo Acciarino[ERROR: no reftable :] Ex Acciareno. et Hieronymo Jenesio, ejus aetatis viris eruditissimis, in Latinis literis adeo profecit ut pene puer in laudem serenissimi principis Nicolai Marcelli cunctis admirantibus luculentissimam habuerit orationem. Statura erat mediocri, latis humeris, corpore gracili, fronte hilari et laeta, oculos habebat nigrescentes, nasum aquilinum, faciem venustam, capillos corticis avellanae similes et immissos, barbam gravem et venerabilem, omnia membra haud incongrue[ERROR: no reftable :] Ex incongruae. staturae conveniebant. Rarus in locutione, tardus in iram, comis et facetus in familiaritate; quidquid in corde, id habebat in ore. Ab infantia usque ad decrepitam aetatem nihil fecit quod non dignum laude, nihil dixit quod non dignum admiratione, nihil scripsit quod non dignum aeterna memoria. Grandior vigiliis, jejuniis, cilicio, orationibus et flagellationibus non sine asperrima paenitentia die noctuque insudavit. Divina officia numquam[ERROR: no reftable :] Ex nunquam. praetermisit, carnibus non vescebatur; quidquid temporis a sacrarum vacatione rerum supererat, id totum studio et literarum otio impertiebat. Quietioris vitae gratia jam sexagenarius ad insulam Soltam duodecim millia passuum distantem a patria secesserat ibique in monasterio quodam divi Petri Vallis surdae sic appellatae per biennium moratus, deinde ob pyratarum formidinem in patriam reversus est, in qua mortalis esse desinit nonis Januarii anno Domini 1528 [ERROR: no reftable :](a).[ERROR: no reftable :] (a) Franciscus Natalis, perfamiliaris Marulo, scripsit, ut est apud Farlatum, tomo 3, pagina 435, nisi sit mendum, illum pie obiisse anno 1524, natum vero die 18. Augusti anni 1450. Multa praeclare ac prope divinitus composuit, magis autem illustria sunt: De bene beateque vivendi institutione, libri sex; Evangelistarium, libri septem; De humilitate et gloria Christi, libri duo, primus evangelicus, secundus propheticus; Quaestiones utriusque Testamenti, liber unus; Quinquaginta parabolae, liber unus; Vita divi Hieronymi, liber unus; Commentaria in inscriptiones veterum in marmore incisas, liber unus; De ratione animae humanae, liber unus; De vitio avaritiae divitiisque contemnendis liberalitatisque virtute, liber unus; Davidiados [ERROR: no reftable :] Ex Davidiacos. carmen, libri quatuordecim, sed perierunt tempore pestis, in quam propterea Antonius Proculianus invehitur in oratione quam habuit de laudibus Spalati; Poematon libri septem; De pace Italiae carmen heroicum; Historia Judith rhythmis[ERROR: no reftable :] Ex rytmis. Illyricis exornata et libris sex distincta.

Vade retro

Vade porro


Dumanic, MarkoBernardi, Jerolim (1628-1701; oko 1688-1773) [1701]: Synopsis virorum illustrium Spalatensium, versio electronica, verborum 6745, versus 158, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - catalogus virorum] [numerus verborum] [dumanic-m-synopsis.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.