Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Dumanic, MarkoBernardi, Jerolim (1628-1701; oko 1688-1773) [1701]: Synopsis virorum illustrium Spalatensium, versio electronica, verborum 6745, versus 158, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - catalogus virorum] [numerus verborum] [dumanic-m-synopsis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Leo de Albertis fuit vir omni genere virtutum cumulatissimus, reipublicae autem recte gerendae artibus prae caeteris excellens atque ob eam rem magnae semper auctoritatis apud suos, magnae existimationis apud exteros. Hic nobilissimo genere Spalati natus omnibus in patria functus est praecipuis officiis et muneribus, quibus multum et verae gloriae consecutus est. Mortuus tandem est in patria et sepultus in claustro divi Francisci cum inscriptione quae in lapide ejusdem claustri in muro his verbis legitur:
Quam miser est et erit qui gaudia mundi quaerit,
Nam sua dulcedo delabitur ordine faedo,
Praebet sub mellis dulcedine pocula fellis.
Cuncta relinquentur nec plus hic invenientur.
Nonne vides mundum miserum et in omnibus nudum?[ERROR: no reftable :] Ex undum. 5
Omnibus hoc Leo dico ne se dent inimico,
Nam sic viventes facit miseros et egentes.
Cordis in aure repone me moriente Leone.
Vade retro

Vade porro


Dumanic, MarkoBernardi, Jerolim (1628-1701; oko 1688-1773) [1701]: Synopsis virorum illustrium Spalatensium, versio electronica, verborum 6745, versus 158, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - catalogus virorum] [numerus verborum] [dumanic-m-synopsis.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.