Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Dumanic, MarkoBernardi, Jerolim (1628-1701; oko 1688-1773) [1701]: Synopsis virorum illustrium Spalatensium, versio electronica, verborum 6745, versus 158, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - catalogus virorum] [numerus verborum] [dumanic-m-synopsis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Laurentius Cyprianus, cujus Cypriana familia, quae extincta est, Spalatensis civitatis nobilis imprimis et illustris, ex qua prodiere multi praestantes viri et de patria optime meriti, quorum unus fuit Laurentius, metropolitanae Spalatensis ecclesiae archidiaconus, ob eximias virtutes, quibus erat perornatus, magna in veneratione apud suos et exteros. Mortuus est in patria et sepultus in ambitu cathedralis ecclesiae cum ejusmodi inscriptione:


Hoc qui jacet in tumulo
magnis pollebat virtutibus
dum vixit in hac aede
ecclesiae Spalatinae archidiaconus,
Laurentius Cavini de Cypriani progenie
nobili et famosa.
Obiit ex hoc saeculo
anno Domini MCCCLXXII, die primo, mense Julio.
Vade retro

Vade porro


Dumanic, MarkoBernardi, Jerolim (1628-1701; oko 1688-1773) [1701]: Synopsis virorum illustrium Spalatensium, versio electronica, verborum 6745, versus 158, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - catalogus virorum] [numerus verborum] [dumanic-m-synopsis.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.