Dumanic, MarkoBernardi, Jerolim (1628-1701; oko 1688-1773) [1701]: Synopsis virorum illustrium Spalatensium, versio electronica, verborum 6745, versus 158, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - catalogus virorum] [numerus verborum] [dumanic-m-synopsis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Athanasius Georgiceus Spalatensis, alumnus Graecii in Collegio Ferdinandeo, sua virtute Ferdinandi Caesaris, ejus nomini secundi, animum occupavit, a quo in multis legationibus adhibitus fuit, praesertim ad regem Poloniae et ad magnum Moscoviae ducem; quas quidem ille diligenter fideliterque obeundo meruit ut ab eodem Ferdinando multis officiis beneficiisque ornaretur. Zagrabiae diem supremum obiit, relictis piis quibusdam opusculis sua vernacula lingua, qua disertissimus habebatur. Ea sunt: Libri quatuor de imitatione Christi Thomae a Kempis, versu traducti et Viennae impressi typis Gregorii Gelthaar anno 1629; item Exercitium spirituale, ibidem apud Matthaeum Formicam 1633; item Hymni in praecipuis anni festivitatibus, apud eundem impressorem anno 1635. Scripsit et alia, quae non fuerunt typis tradita.

|