Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Dumanic, MarkoBernardi, Jerolim (1628-1701; oko 1688-1773) [1701]: Synopsis virorum illustrium Spalatensium, versio electronica, verborum 6745, versus 158, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - catalogus virorum] [numerus verborum] [dumanic-m-synopsis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Franciscus Martiniacus Spalatensis floruit eodem tempore quo et Hieronymus, ejus frater natu major, cui par fuit ingenio, eruditione et eloquentia; parem etiam cum eo indolem habuit ad poesim, multa reliquit ingenii sui praeclarissima monumenta, ex quibus extant apud me carmina non pauca, quae ad excellentiam poetarum sui temporis accedere videntur.

Marci Maruli:
Nascenti, Francisce, tibi risere Camoenae
Porrexitque suam laetus Apollo lyram,
Et tua ter sacra lustrans[ERROR: no reftable :] Ex lustratus. cunabula lauro
Ter quoque Castaliis illa rigauit aquis.
Hinc nondum puber, sed adhuc puerilibus annis, 5
Edis jam Siculo carmina digna sene.
Si fera maturum Lachesis tibi volverit[ERROR: no reftable :] Ex voverit. aevum,
Aoniam flabis forsan et ipse tubam
Atque cothurnatis pedibus comitabere vatem
Qui profugos Troas, qui canit arma virum. 10
Vive igitur, sed vive diu, ne nostra vetustis
Invideant semper saecula temporibus,
Ne semper victam doleat se fama nepotum,
Te tandem sed avis praeferat et proavis.
Vade retro

Vade porro


Dumanic, MarkoBernardi, Jerolim (1628-1701; oko 1688-1773) [1701]: Synopsis virorum illustrium Spalatensium, versio electronica, verborum 6745, versus 158, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - catalogus virorum] [numerus verborum] [dumanic-m-synopsis.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.