Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1700]: Ad comitem Marsilium, caesareum legatum, versio electronica, 60 versus, verborum 392, ed. Vjekoslav Klaic [genus: poesis - elegia] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-epist-marsil.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Ad comitem Marsilium, caesareum legatum.
Post tot Bellorum motus faustosque triumphos.
In nova cum Turcis oscula Pacis eo.
Atque ut maiori iungi videamur amore,
Propria cedo illi, te mediante, loca.

-- 140 --


Dura mihi (fateor) sunt oscula, cessio dura :
Rarus amor nimis hic, insolitusque modus.
Ante nec a victa me extorserat oscula Turcus :
Oscula nec victi fida fuere mihi.
Oscula dilectis mea servabantur amicis :
Nam, scelus est, hosti prostituisse sacrum.
Cedere non didici patrias sine sanguine terras :
Maxima conditio semper in ense fuit.
Sed quia sic voluit Deus, et Rex mandat: utrique
Paret, Amice, vides, obsequiosa fides.
Scilicet in Coelis cum regnet Jupiter almus :
In terris Caesar iura suprema tenet.
Tanta pii tamen est clementia Caesaris, hosti
Ut victo vitam victor opesque sinat.
Hinc noscat, si qua, Thrax, relligione tenetur,
Quicquid habet, debet Caesari id omne meo.
At ne posteritas, hoc me fecisse timore,
Aut facili quadam de ratione, putet :
Tu mihi testis eris, quo robore polleo, quaque
Mente : mihi quod Thrax non metuendus erat.
Nosti etenim populum fortem simul atque fidelem :
Hosti et amicitiae pro ratione datum.
Tot loca, tot terras, medium prope cedere regnum :
Res proprio fratri cedere dura foret.
Namque aliunde meos, undis obnoxia et auris
Damnosis, natos parva coarctat humus.
Das hosti Turrim sub Castaneapola aquosa,
Non doleo ; Turca est aedificata manu.
Dubiciam cedis, famosi nominis arcem :
Et Jesenovacii lignea castra loci.
Haec mihi cor aliquo tangunt, Ferdinande, dolore
Hic mea sunt summo sacra peracta Deo.
Nec me tanta movet concessae cura Gradiscae :
Apparent veteris vix ibi signa loci.
Pinguia Sirmiaci didicerunt oppida ruris
Adversas omni tempore ferre vices.
Ast utinam contentus iis Novioque sit hostis,
Dreznikio et Popinis, quae colit ille novo :
Et servet metas, tecum quas fixit Efendi :
Non tanti facerem : his usa carere diu.
Non sinet ambitio contentum (crede) tyrannum
Hisce locis : poscet plura deinde sibi.
Ut Deus et Caesar clemens vult, omnia fiant
Maius ab hinc cedat, crescat, utrique decus.
Si tamen hac aliquid sperandum Pace supersit:

-- 141 --


Quam vix condicto tempore stare putem :
Opto, ut Jajcensis claves tibi praebeat arcis,
Paulo post Bello, Turcia, victa novo.
Ut, qui nunc Regnum dirimis nos inter et hostem :
Lauderis, totum restituisse mihi.
Vade bonis avibus : rediturus sic aliquando,
Ut reddas Bosnam et Sirmia rura mihi.
Et quem Rama prius captum captiva tenebat,
Reddatur Regi libera Rama suo.
Ut facili humanae variantur tempore sortes :
Sorte dein venias cum meliore. Vale.

Vade retro


Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1700]: Ad comitem Marsilium, caesareum legatum, versio electronica, 60 versus, verborum 392, ed. Vjekoslav Klaic [genus: poesis - elegia] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-epist-marsil.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.