Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Durdevic, Ignjat (1675-1737) [1700]: Poetici lusus varii, versio electronica, versus 5453, verborum 35062, ed. Veljko Gortan [genus: poesis - epigramma; poesis - elegiacum; poesis - ode; poesis - sonetto; poesis - idyllium; poesis - metamorphosis; poesis - paraphrasis] [numerus verborum] [djurdjev-i-poe.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
VI. EPISTULA CLEMENTIS XI AD SUOS EX FRATRE FILIOS,
UT PRIVATAE VITAE RATIONEM GLORIOSISSIME
AMPLECTANTUR.
Scribimus ex adytis, quae supplex orbis et aether, Quae maior mundo Mirari vulgus solet alta atque alta probare, Pendere quae solum, qui tenet alta, potest. Credite sic gnarae voci, quam fata sequuntur, Credite semideum, credite vera loqui. Solum spreta iuvant haec maxima; sydera tangunt Qui sortem pedibus supposuere suis. Vilior est cunctis titulis qui servit et aurae, Utque ruat gravior qui nimis alta petit. Celsa sequi potuisse bonum, sed gloria nolle est, Omnia posse Deum, sed mage nolle facit. Sic vos, o pueri, quos nostro in pectore servat Cognato inscriptos sanguine purus amor, Frangite degeneres, quos ambitus inferat, aestus, Supremumque locum sit meruisse satis. Sit vester titulus titulos spernendo mereri, Sic vestrum in spreto culmine culmen erit. Sit modus in rebus, modica nam sorte iacenti Maxima sors sortem non timuisse fuit. Testis ero, quod summa nocent, quod sceptra regentum Saepe minax veluti fulmina lumen habent. Celsa catenatae subigunt praecordia curae 96 Regalique latet splendida mente lues. Hei mihi, quot summo populos de culmine cerno, Tot funesta meus pabula maeror habet. Si fera cognati surgunt in vulnera reges, In me sanguinea pugnat uterque manu. Si tremuit tellus, si totas abstulit urbes, Victima pro raptis non periisse queror. Si populos ferit atra lues, mea pectora pulsat Editus e magno magnus amore dolor. Devia si gravidas merserunt flumina messes, Certat cum lacrymis tanta procella meis. In me cur proprias laxavit prodiga vires Gloria curve meus sydera tangit apex? Heu scit, quod videor, nescit, quae sentio, mundus, Invideor miseris invideoque miser. Quam durum esse miser, nulli miser esse videri, Quam durum est lacrymis non reperire fidem! Sic placitum caelo, cui recta placere necesse est, Auctore a tanto vel dolor ipse tumet. Quae superis placuere, feram, dum vita manebit, O mea sic vobis dicta placere queant!
Durdevic, Ignjat (1675-1737) [1700]: Poetici lusus varii, versio electronica, versus 5453, verborum 35062, ed. Veljko Gortan [genus: poesis - epigramma; poesis - elegiacum; poesis - ode; poesis - sonetto; poesis - idyllium; poesis - metamorphosis; poesis - paraphrasis] [numerus verborum] [djurdjev-i-poe.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.