Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Durdevic, Ignjat (1675-1737) [1700]: Poetici lusus varii, versio electronica, versus 5453, verborum 35062, ed. Veljko Gortan [genus: poesis - epigramma; poesis - elegiacum; poesis - ode; poesis - sonetto; poesis - idyllium; poesis - metamorphosis; poesis - paraphrasis] [numerus verborum] [djurdjev-i-poe.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
LIV. IN EUM, QUI LAODICES PERSONAM BENE GESSERAT
EX NICOMEDE DOMINI CORNELII.
EPIGRAMMA 28.
Laodice loquitur. Cura Deum, regum sanguis, spes prima procorum Inter Migdonias Laodicea nurus En iterum per te reddor, puer optime, rursum Per te vera magis, quo mage ficta, putor. Namque pares utrique animi dubiumque videtur, Ipse meum gestes pectus an ipsa tuum, 157 Dum vigor atque, tua quae regnat in indole, virtus In sponsum fidei sunt monumenta meae, Frangere Tarpeiae quam non valuere secures Romuleique minax nomen et omen avi, Non spes regnorum, non regius abstulit ensis, Non formidata dura noverca manu. Ergo, dum nostris par es virtutibus, heros, Virtutis pretio te decet esse parem. Sic, bene quod tuleras nostra sub imagine, sceptrum Dignus es in merita semper habere manu.
Durdevic, Ignjat (1675-1737) [1700]: Poetici lusus varii, versio electronica, versus 5453, verborum 35062, ed. Veljko Gortan [genus: poesis - epigramma; poesis - elegiacum; poesis - ode; poesis - sonetto; poesis - idyllium; poesis - metamorphosis; poesis - paraphrasis] [numerus verborum] [djurdjev-i-poe.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.