Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Durdevic, Ignjat (1675-1737) [1700]: Poetici lusus varii, versio electronica, versus 5453, verborum 35062, ed. Veljko Gortan [genus: poesis - epigramma; poesis - elegiacum; poesis - ode; poesis - sonetto; poesis - idyllium; poesis - metamorphosis; poesis - paraphrasis] [numerus verborum] [djurdjev-i-poe.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
XVIII. TRAIANUS DIADEMATE VULNERA MILITUM OBLIGAT.
ODE 1700
Te, qua terrificat Pannonicum diem Arctos Parrhasio verbere pertinax, Calcantem timuit oolla rebellium Mars, certaminis arbiter. Quin et barbarico sanguine decolor Ingens Ister, io, ter crepuit sonum, Et tanto vitreae Naiades alveo Duxerunt alacres choros. At postquam (quid enim non patriae pater) Conspexit Latii Martia militis Cingentem domina vulnera fascia, Concussit virides comas Dixitque tandem: »Maxime principum Divis orte bonis, o, habitabiles Qua terras retegit lampade Delius, Perge et numina promove Tanto terribilis nomine, sunt tibi Digni magnanimo principe milites, Quorum, quod dederant vulnera, regium Reddis vulneribus decus. Hostis, quid properas? Quid vaga spicula Pennatasque neces tendis in Italum Hostem de pharetra promere Gnossia Ferrumque et rabiem paras? Votum vulnus habet, quod solet inclita Tam grandi pretio dextra reponere, Gaudetque, ut socio maxima vulneri Regni gloria serviat. Praecingit Latius murice belliger Tactum morte latus membraque saucia, Nam regnat moriens, sub duce maximo Regnum est pro patria mori. 113
Durdevic, Ignjat (1675-1737) [1700]: Poetici lusus varii, versio electronica, versus 5453, verborum 35062, ed. Veljko Gortan [genus: poesis - epigramma; poesis - elegiacum; poesis - ode; poesis - sonetto; poesis - idyllium; poesis - metamorphosis; poesis - paraphrasis] [numerus verborum] [djurdjev-i-poe.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.