Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Durdevic, Ignjat (1675-1737) [1700]: Poetici lusus varii, versio electronica, versus 5453, verborum 35062, ed. Veljko Gortan [genus: poesis - epigramma; poesis - elegiacum; poesis - ode; poesis - sonetto; poesis - idyllium; poesis - metamorphosis; poesis - paraphrasis] [numerus verborum] [djurdjev-i-poe.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
CLX. PARAPHRASIS EXTEMPORANEA X. IN HORATII ODEM:
»EXEGI MONUMENTUM ETC.«
Addidimus Musis apicem monumentaque laudi, Queis Phariae moles, queis ingens luxus Ionum Livescat cedatque minor, quibus aera ferosque Decedant regum servantia saxa triumphos. Nec caelum metuo pluviasque e nube solutas Ardentemque Notum pennis Boreamque frementem, Nec timeo ductos longa vertigine menses Aut annos, Solisque vias, dentemque severi Temporis implacido rodentem marmora morsu. Ergo ubi perpetuo claudet mea lumina somno Terribili Libitina manu, vivam usque superstes Ipse mihi et rigidi ridebo spicula fati Posteritate potens, plectri quoque laude canori Semper maior ero, laudabor, et integra stabunt Omnibus in populis nostrae praeconia Musae. Posthumus ipse mihi dicar, quacumque volutus Aufidus horrisono terret sata laeta fragore Saevus et antiqui stat pinguis regia Dauni, Arentesque plagas nec prodiga prata liquoris. Dicar ego princeps Graiae nova plectra Camenae Ad Latios duxisse modos, vicisse canendo Dircaeam Theiamque lyram Siculosque poetas Et Mitylenaeo pulsatum barbiton auro. Ergo age, tolle animos, magnoque superba canore, Melpomene, mea plectra sonent, tuque una petenti Cinge triumphales lauri de fronde capillos. 269
Durdevic, Ignjat (1675-1737) [1700]: Poetici lusus varii, versio electronica, versus 5453, verborum 35062, ed. Veljko Gortan [genus: poesis - epigramma; poesis - elegiacum; poesis - ode; poesis - sonetto; poesis - idyllium; poesis - metamorphosis; poesis - paraphrasis] [numerus verborum] [djurdjev-i-poe.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.