Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Durdevic, Ignjat (1675-1737) [1700]: Poetici lusus varii, versio electronica, versus 5453, verborum 35062, ed. Veljko Gortan [genus: poesis - epigramma; poesis - elegiacum; poesis - ode; poesis - sonetto; poesis - idyllium; poesis - metamorphosis; poesis - paraphrasis] [numerus verborum] [djurdjev-i-poe.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

CLV. PARAPHRASIS VI. IN EPIGRAMMA MARTIALIS AD CANDIDUM: Κοινα φίλων etc.
Nil gemino est, inquis, nil non commune sodali,
Candide, proclamas, nitet et sive aurea Phoebi
Lampas et ingentes retegantur lumine terrae,
Seu luna et modico nox intempesta nitore
Praecingat crines limbumque exaggeret astris.
Sed vane et nunquam sunt respondentia verbis
Facta tuis, nimium quam noscor dissonus a te
Dissimilisque tuae, cui cedit regia, sorti.
Vellera Ledeo multum lustrata Galeso
Atque Terapnei pecuaria culta Phalanti
Te velant lucente toga, vel Parma nitentes
Dat dives tunicas et latis pallia membris.
Me quae, dum populo fervet spectante theatrum,
Est saevi valido cornu concussa iuvenci,
Quam pila despiciat iaculataque sarcina tauro
Contemnat censere suam; per compita Romae,
Per fora Sidonio late spectabilis ostro
Urges saepe pedem, tibi purpura texta lacernas
Condecorat, vili pretio mea coccina sumet
Mercator misero divendens scruta popello. 263
Mensa tibi ex ebeno nativis nigrior Afris,
Candida fulcra micant, nitidoque elephante columnae
Succollant ditis pretiosa toreumata mensae:
Stat mihi inaequalis testaque aequata subacta
Mensa humili fago seu quercu afficta perenni.
Immodici mulli tibi stant in lancibus aureis
Et sedet argento scarus, at mihi mytilus asper
Sive rubens cancer vili iacet orbe locatus.
Ergo quid insanis mulces mea vota loquelis,
Candide, quid clamas? Quod sit commune sodali,
Quidquid habes, nil das; ergo alta silentia linguae
Impone et nostram nolis illudere mentem.
Vade retro

Vade porro


Durdevic, Ignjat (1675-1737) [1700]: Poetici lusus varii, versio electronica, versus 5453, verborum 35062, ed. Veljko Gortan [genus: poesis - epigramma; poesis - elegiacum; poesis - ode; poesis - sonetto; poesis - idyllium; poesis - metamorphosis; poesis - paraphrasis] [numerus verborum] [djurdjev-i-poe.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.