Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Durdevic, Ignjat (1675-1737) [1700]: Poetici lusus varii, versio electronica, versus 5453, verborum 35062, ed. Veljko Gortan [genus: poesis - epigramma; poesis - elegiacum; poesis - ode; poesis - sonetto; poesis - idyllium; poesis - metamorphosis; poesis - paraphrasis] [numerus verborum] [djurdjev-i-poe.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
CXXX. IN PORPHYRIONEM, IUDICEM VENALEM
Si referunt pictum Marii monumenta Iugurtham, Spirat et in solido marmore Theuto minax, Et, quae victrices heroum contegit umbras, Regnorum spoliis pressa superbit humus, Tu quoque, Porphyrion, socios populatus et Urbem Multa, quibus tumulum pingere possis, habes. Multa tibi retulit quondam deforme tribunal Munera cumque sua vendita lance Themis. 238 Ergo primus honos, donorum vulgus ab alto Pendeat armus apri, vulva, botellus, adeps, Raptaque vendenti nigra fascia Mardochaeo Grandem multiplici circinet orbe locum. Fulcra parent macro farti quadrante cuculli Et de sacharea condita meta nive. Adde haec scripta super victuro interlita plumbo: Grande operae pretium, qui bene coepit, habet.
Durdevic, Ignjat (1675-1737) [1700]: Poetici lusus varii, versio electronica, versus 5453, verborum 35062, ed. Veljko Gortan [genus: poesis - epigramma; poesis - elegiacum; poesis - ode; poesis - sonetto; poesis - idyllium; poesis - metamorphosis; poesis - paraphrasis] [numerus verborum] [djurdjev-i-poe.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.