Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Durdevic, Ignjat (1675-1737) [1700]: Poetici lusus varii, versio electronica, versus 5453, verborum 35062, ed. Veljko Gortan [genus: poesis - epigramma; poesis - elegiacum; poesis - ode; poesis - sonetto; poesis - idyllium; poesis - metamorphosis; poesis - paraphrasis] [numerus verborum] [djurdjev-i-poe.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
X. CHRISTUS DOMINUS IN PAGELLA PUNCTIM DEPICTUS
EPIGRAMMA 4.
1n media calami consedit mucro papiro Tinxit et exigua candida lina nota. Mox iterum atque iterum salienti pollice ductus Suppositas pupugit non sine lege nives. Iam folii candor sensim laceratus in umbras Degenerat, maculis area tota latet. Tantaque congeries speciem coalescit in unam, Visus et a fusca surgere nube decor. Mirandum, quod lux non fecerat, umbra peregit, Finxit et exanimem guttula nigra Deum. Quam merito expressit Domini pia gutta dolores Membraque et Isacio verbere tergus hians. Nam dum submergi poenis gravioribus ardet, Iste dolor cupido nil nisi gutta fuit.
Durdevic, Ignjat (1675-1737) [1700]: Poetici lusus varii, versio electronica, versus 5453, verborum 35062, ed. Veljko Gortan [genus: poesis - epigramma; poesis - elegiacum; poesis - ode; poesis - sonetto; poesis - idyllium; poesis - metamorphosis; poesis - paraphrasis] [numerus verborum] [djurdjev-i-poe.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.