Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

8.
Ut satis ingrato partus fastidia lecto
Elisabeth umbras thalami perpessa levasset,
Prodiit in lucem longaeva puerpera, quando
Virgineum solventis iter lux prima diei
Affulsit. Virgo verborum comibus usa
Officiis, oris prudens animique puella,
Fert grates donorum ergo acceptique trimestris
Hospitii sobolique novae caeleste precata
Pectus et augmentum Charitum geminoque parenti
Munus idem sublime rogans, ad limina tendit.
Elisabeth vero famula demissior omni
Cognatam venerata nurum Dominamque suique
Hanc apicem sexus, florem gemmamque vocabat.
Cognatique laris dignatae limine summas
Quo caeli convexit opes et munera, grates
Verbi humilis depromit anus staturaque tanti
Seque suosque penes vivet quod gratia facti.
Dixit idem genitor. Fortassis plura tulisset
Natus Ioannes, vocis nisi lingua negasset
Officium. Quod voce tamen linguaque nequivit,
Ostendit signis: Mariae dum basia danti
Ultima plusquam infans arrisit et impote lingua
Labra movet tacitus, veluti quas nescio voces
Formaret, facunda quibus si vis foret, Agnum
Forte sonaturas mundi peccata levantem.
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.