Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

7.
Interea monito Elisabeth dat verba marito,
Apta viae quae dona forent escasque parantis
Officium non lentus agat provisor: iturae
In propria excelsae cessura cibaria matri
Sedulus adferri iubeat flammisque probari.
Zacharius monitus properat gravidaeque paterna
Tecta petiturae Nymphae mandavit edulem
Opportuna viae replere ad prandia peram.
Multa senex famulaeque dabant et plura dedissent.
Parca cibi sed Virgo levi non munere spreto
Corporis exhaustas consueta resumere vires
Exigua dape, suaderi non pauca tenere
Difficilis, multum quod erat grato ore relinquit.
Huic facilis Ceres et decerptus ab arbore fructus
Sufficiens annona fuit; Bacchoque relicto
“Aestivae,” dixit, “poterit sine pondere dulcis,
Sive patens rivus, sive obvius esse siti fons.”
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.