Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

41.
Cum propria postquam fuerat luctatus Ioseph
Pauperie, Latiis nec iusta numismata iussis
Suppeterent, tamen ille viae se credere certus
Hoc statuit pigramque bovem rudiusque tributo
Permutare pecus, quamcumque immiserit ultra
Axe Deus perferre lubens cum coniuge sortem.
At divina uteri mater nonae indice lunae
Certa nec aethereo ventris momenta docente
Aligero monitore carens, prope temporis esse
Illius spatium quo caelica prodeat alvo
Progenies, abitura parat quae lina tegendo
Artandoque inter telarum vincula nato
Quaeque suos usus tunc sunt habitura reponit.
Iamque aderat quo sede dies exire paterna,
Seque virumque remota procul petere arva monebat,
Cum vacui curam laris ingentemque latentis
Prodigii sedem terrena volentia numquam
Dimitti qua membra Deum subiisse tenebat
Tunc occulta fides, cognatae stirpis Abramo
Tobia genito patre commendasset Ioseph,
Urbe migrat propriisque notat vestigia plantis.
Nulla etiam gravidi Virgo fastidia ventris
Passa, per Isacios ibat laetissima colles
Plena Deo mater. Sed ubi fortasse labaret
Planta, vehi tardo coniux orabat asello
(Hunc etenim torvamque bovem praesentis agebat
Servitii pretiique fidem) pressitque modestum
Interdum pecus, oranti non dura marito.
Vade retro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.