Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
39.
Unde dapes sponsi solitas vitamque petebant Hortus erat plantis modicus, sed edulibus herbis Sufficiens tectisque ipsis non dissitus hortus. Arboribus tenuis subiectum bucula gramen Et rude carpebat pecus: inde domestica Ioseph Auxilia et parcum mensae vectigal habebat. Bos etenim grato distendens ubera passu Butyrum cum lacte dabat, vel lacte coactos Caseolos: aurita pecus seu ligna tepenti Importando foco tenuisque annona rotatis Cum fuerat subigenda petris, non grande subibat Pondus et altricum remeabat baiula frugum. Praecipuum vero proprii fortuna laboris, Malleus et culter, runcina, dolabra, securis Iosippo vectigal erat pretiumque fabrilis Quale laboranti poterat contingere lucri, Aeris tota fuit regalis copia tecti. Accessere tamen census, quos regia Virgo A docta quaerebat acu; licet ille novarum Vota fatigaret nuruum labor, attamen aeris Parva legebatur merces, divina puellae Fila et Virgineae non aequans segmina telae. His tamen exiguis operum proventibus aequus Aedis erat capitum numerus: materque faberque Tota domus duo sunt: iidem parentque iubentque. Caelica venisset dum Virginis integra matris Ad cumulum proles, quae dum feliciter ivit In numerum, non auxit opes, sed amare repertam Matris egestatem facilis; quin fluxa bonorum Ludibrium quam vile esset fortuna, docebat. Huic tamen accessit Domui: peritura deesse Cui voluit si dona Deus; cumulavit egenos Divinarum ampla Charitum ubertate penates.
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.