Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

30.
Desiit Ira loqui, quam sic sermone secuta est
Turpis Avarities: “Et ego sine faenore deses
Vivam opibus contenta meis? Sine Marte quid ultra
Accedat nostris partis per proelia gazis?
Sint mihi terrarum ingentes sine limite tractus,
Sint urbes, sint regna mihi! Nisi semper ad istas
Accedat vis maior opes, me reddit egentem
Quod nequit augeri pretium. Crescente beari
Imperio, non stante queo; neque principe dignos
Sola parit veniens ab avis opulentia, census.
Divitiae veteres, quibus est innata cupido
Augmenti nova lucra petunt, exempla peritae
Proferre illorum, quibus et fortuna Gradivo
Maiestasque stetit. Neque enim nisi censibus auctis
Regia servatur ducis intemerata potestas.
Dardaniae clari, spoliis Orientis onustas
Advexere rates; solius Roma pavebat
Ausoniae ditata opibus: quo tutior esset,
Externas quaesivit opes: spoliavit Iberos,
Assyrios, Numidas, Parthos, nudavit Anubim
Et Tyberim, Nilo, Rhodano Rhenoque bicorni
Pannonicoque Istro, fluviisque ferentibus aurum
Pactolo atque Hebro Medoque explevit Hydaspe.
Et me par fortuna vocat: si praeside regni
Marte legam validas mea sub vexilla cohortes
Hunc ego, quantumvis magni Pax exulis arma
Et meritum non grata premit (nam dissona vero
Ni loquimur, praesens Pacis per compita risus
Armati labor est fructus munusque Gradivi.
Qui tamen hanc peperit per tot discrimina constans,
Ingratam genitor probat inter vincula natam.)
Exilio et tenebris tristem corpusque gravantis
Orbibus implicitum ferri, in mea regna reducam,
Ingens imperii decus, oeconomumque profectae
A patre fortunae: quod enim ultra crescere possit
Se tota huic debet regalis copia gazae.”
Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1700]: Jesseidos libri XII, editio electronica, 13523 versus, verborum 84448, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-jess.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.